: "Hodie fere omnibus in terris dies celebratur defunctorum. Ego tamen diem celebrare uiuarum linguarum malo: Gliscat Latinitas... !"
Plurima et uerba et facta mihi fuerunt hunc per annum ultimum, alia optima, alia pessima, sed summatim omnia bona atque maximi momenti ad progrediendum uia Latinitatis uiuae, quod breuiter exprimere conabor.
Nouae paginae hoc anno apparuerunt ut illa
Expositio Internationalis mense Decembri anni 2008º inita nostro ab amico iuniore grauique Catalano Jaume, "macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte", qui in studia Philologiae Classicae incumbere decreuit. Videbitne eius
mutationem? Vtinam....!
Vno mense post, ex Iaponia, pulcherrima "terra solis orientis" uenit, ut
Latine ludamus, Irisatus Iocohamiensis, facetus et humanissimus et doctus et primus Iaponicus cuius Latina uerba lego. Vtinam plures amici hac e terra "
in lucem solis retialis" exeant eique sequantur!
Gemma mea singularis, ille Consaluus Escurialensis, "librorum halluo cupidusque linguarum Hebraicae et Graecae et Latinae", arti topographicae studuit ut
homo Ciceronianus, sed, postquam in lucem interretialem edidit "
Eudemiae librum uiaticum" die 20º mensis Februarii superioris, tandem
nullum uiolentum perpetuum esse probe intellexit.
Mense Martio superiore, mi
carus tacitusque Ioannes Paulus Murgensis "in interrete lineas de Oerbergis ‘Roma Aeterna’ obiterque Latina sua scripta aliqua, edere deliberavit". Paginam ‘
Opus Scholaris’ nuncupauit, "quia scholaris sum, ergo nomen ’scholaris’ discipuli synonymum cepi". Ignosce mihi silenti, optime amice, quod "opus" tuum sero animaduerti atque pauca adhuc illic exaraui.
Superiore aestate, quidam Aluarus, "iuvenis discipulus Iuris Oeconomiaeque in universitate Caroli III Matriti, cupidus linguam iaponicam et graecam discendi qui itinera in terras alienas amat atque sermones profundos bonumque vinum et caffeum", meum in scriptorium ingressus est
salutem dicens atque "
Prudentiam et culturam" afferens. Pauca uerba inter nos mutauimus, sed qui "scilicet scit suas paginas plenas mendis futuras esse", scribere autem esse modum progrediendi putat, mihi cordi est.
Alii linguae Latinae cultores paginas suas in Rete omnium gentium hoc in temporis spatio ediderunt qui tamen nunc silere malunt: comis
Scriba Latinus et optimus
Quintus et quidam
Ciceronianus et
houyhnhnmus (sic!) et
David C. Noe et humanista
Vuius Fonticola atque ille Iacobus Niponicus qui pulchram
epistulam ex Iaponia uno abhinc anno ad me misit.
Etiam magistri duo Hispani paginas Latinas discipulis suis palam scripserunt: humanissimus Ludouicus Inclán, qui "
Familiam Romanam" docet et discit, atque etiam noster Ansgarius Legionensis, "
quem sequor" et quocum nonnulla et Latina et Hispanica uerba tum coram tum telephonice partita sum et plura partituram esse spero (gratias iterum ei ago de auxilio mihi praebendo, cum ad me misit exemplaria suorum probationum "LLPSI", utpote quae mihi quoque fuerint primae
scholae Oerbergianae).
Noui
Circuli Latini, noui
Greges retiales uel fora Latine loquentium (quid paginae
ueteris Gregis accidit?), nouae paginae auxiliares ad Latine scribendum, noui Conuentus Seminariaque Latini, nouum
Diarium "Europa" (quod mihi est, gratias plurimas Antonio ille Agamador ago), nouus Census Latinus, prima fabula Latine acta
Saguntino in theatro (atque primum cuiusdam alumni mei Latinum pensum...
mirum uisu!), Retia, ut aiunt, Socialia (ubi Latine garrire pergo nonnullis cum amicis meis interretialibus ac quandam miram feminam "gemmam translucidam cinereis caeruleisque luminibus" inueni), alii linguae Latinae cultores (ut magister Gaditanus
Iosephus Rojas atque etiam
Petrus Pischedda, magister Romanus, cuius discipuli commercium epistularum cum nostris fortasse suscepturi sint) et ita porro... Mirissimum dictu!
Et dum foliis cadentibus caelum autumnum sua frigora in mundum immittit, paginas tandem has aliasque nouas Latinas (et nonnullas quoque Graecas), quae aestiuis Interretialis solis radiis calefactae floruerunt, "greges garrulorum"
Valahfridus Stroh lepidissime appellauit, sed "e quibus rebus, etsi nonnullis ridendae magis videntur quam graves, maximam vim ac robur etiam studiis Latinis eis quae in scholis exercentur accrescere posse" credit: "Latinitas quae et futura et duratura est, debebit esse
Latinitas viva", -ille inquit, "in usu uirorum et feminarum", -ego ipsa addo.
Sed, ubi primum in Rete omnium gentium "unam feminam" inuenio eamque magistram et doctam Latine scribentem et nomine suo utentem... (pace mearum optimarum Raphaelae et Valodiae et Alhanae dixerim), huic mulieri
Dianae Johnson nuncupatae, quid dicam nescio et
obstupesco.