Entradas

Mostrando entradas de 2010

Felicem Annun Nouum MMXI!

Imagen
Carmina Latina de "Anni temporibus" a Florindo Di Monaco scripta

1. Hieme
Systema: alcaicum

Tarde cadebat nix. Rutilas focus
flammas alebat. Candor erat polo.
In corde mansit palpitante
dextra tuo mea. Nix cadebat...

2. Vere
Systema: asclepiadeum

Maturas, iuvenes, carpite iam rosas,
festes serta decent. Herba vocat gradus.
Turtur sub platano concinit abdita.
Laetantur tenero flumina gramine.

3. Aestate
Systema: asclepiadeum maius

Titan urit humum. Pax ubivis. Sicca meridies
terrens rura tenet. Crebra gregem protegit arbutus.
Ulmus stat viridis, flava seges, rufa papavera.
Sero stella venit multa ferens oscula amantibus.

4. Autumno
Systema: sapphicum

Uva flaccescit, vetulus flet aeger.
Nubilat. Spargunt croceum tapete
flabra. Ranarum tenuis querella
nuntiat umbras.

***

Felicem Christi Natalem!

Imagen
Beluosus imaginem cepit

"Quid autem tam idem esse potest quam eiusdem corporis membra? Ab hoc igitur neque seruus est quisquam neque liber neque Barbarus neque Graecus neque uir neque foemina, sed omnes idem in Christo sunt, qui omnia redigit in concordiam".

Pax querula dixit

De fine noscendo ab initio

Imagen
Die Veneris superiore coetum cum discipulis Philologiae Classicae celebraui, maxime cum discipulis primi Gradus, ut uerba nonnulla nostris de disciplinis Latinis Graecisque proferam. Primum quidem cum omnibus collocuta sum ut coordinatrix Gradus, deinde ut moderatrix Circuli Latini Gaditani plura dixi eis qui in conclaui manere decreuerunt, id est, omnes. Quamquam tandem circa decem discipulos coetui interfuerunt -nam adesse ceteris non licuit diuersis causis, sed postea ad eos epistulam misi electronicam continentem excerpta eorum quae in coetu dicta sunt-, conuenticulum tamen, quod fere duas horas et dimidiam productum est, omnium studium mouit, mea quidem sententia, maximum.
Inter omnia de quibus sermocinati sumus (Hispanice praecipue, ut uera dicam, ex. gr. de Orbergianis libris et de Vniuersitate Kentukiana et de Seminario Philologiae Humanisticae Louaniensi et de Academia Vivarii Novi -ubi tantummodo mares admittuntur-, et de Circulis Latinis et de "blogis" Latinis; e…

Nobis reddite tabulam aeneam Lascutanam!

Imagen
Mariae et Laurae, optimis discipulis

Inscriptio LatinaANTIQVISSIMA in Hispania reperta (saltem in Hispania ulteriore) et simul textus Latinus iuridicus ANTIQVISSIMVS omnium aenea in lamina incisus dicitur esse hoc:

Decretum Hastense L. Aemilii Pauli anno 189º a. Ch. n. actum
Lamina quidem reperta fuit a Ladislao Lazeski circa annum 1867 in Hispania a GADIBVS orientem uersus prope uicum c.n. Alcalá de los Gazules, ubi uidetur fuisse Lascuta memorata a Plinio 3,15.

Inscriptio maximi momenti est studiosis linguae Latinae, quia consonantes geminae (ESSENT, OPPIDVM, POSSIDERE... aduersus uerba POSEDISENT, IOVSIT ibidem incisa) inter alia primum hac in tabula leguntur.

Impraesentiarum tabula aenea Lascutana Parisiis in Museo Publico inuenitur,
nescio bene qua de causa.
NOBIS REDDITE!

L(ucius) AIMILIVS L(uci) F(ilius) INPEIRATOR DECREIVIT
VTEI QVEI HASTENSIVM SERVEI
IN TVRRI LASCVTANA HABITARENT
LEIBEREI ESSENT AGRVM OPPIDVMQV(e)
QVOD EA TEMPESTATE POSEDISENT
ITEM POSSIDERE HABEREQVE
IOVSIT D…

De Alcagnicio allisque rebus Plinianis

Imagen
Gadibus tandem adsum defatigata defessa lassa, sed felix nuperrime reuersa. Nam Conuentus Alcagnicensis in honorem IOANNIS AEGIDIIfeliciter peractus est die Veneris superiore noctu.
Aliquantulum anxiam fuisse me confiteor, quippe quod mihi displiceat loqui coram frequentia hominum atque hoc in conuentu uerba mihi proferenda erant in publico quater uel quinquiens. Dies tamen difficilior fuit in quo Latine Hispaniceque mihi loquendum erat propter exspectatissimam Dissertationem Eduardi nostri M. Engelsing Doctoralem iudicandam ante participes conuentus quorum haud pauci putent inane (ne stultum dicam) Latine loqui. At quamquam haud multi spectatores tandem actui solemni interfuerunt, sapientissimi adfuerunt omniaque optime fluxerunt. Post me, quae prima locuta sum, iudices ceteri iudicia sua dixerunt, Anglice scilicet Theodericus Sacrè (qui die priore doctam disertamque Latinam orationem habuit inscriptam "Erasmus versificatus sive De civilitate morum puerilium libellus a Franc…

Ioanni Aegidio Sapienti

Imagen
V Conuentus ex omnibus gentibus de Humanismo atque de re Latina Graecaque perpetuanda: In honorem professoris Ioannis Aegidii

IOANNI AEGIDIO SAPIENTI CVM AEGIDA PALLAS DONARET, DIXIT: "TVTA EGO, TE DVCE, ERO"

Alcagnicii (in Hispania)
a die XVIII ad diem XXII m.Octobris a. MMX


Haicua aestiua

Imagen
Intra paucos dies, scilicet die XXIII inferiore, ad nouem minutas post quintam a.m. horam peninsularem, initium astronomicum erit autumni, temporis anni mihi admodum dilecti, quod hoc anno onustum fructibus aduenit nouis, quos spero fore sapore dulciore. Quomodo enim celebrem?

Mihi admodum placent momentosa carmina quae Haicua uocantur nescio bene quare, fortasse quod optimum facileque pensum ad linguam Latinam exercendam uideatur, quae discipulis hoc anno academico proponam ad conficienda.

Nonnulla Latine pangere aliquando conata sum conscia imperitiae meae arteque carens. Bene intelligo maximi momenti esse regulas formales seruare ideoque, quod ad haicua Latina attinent, quaesiui et repperi quasdam statas regulas quibus talia carmina scribenda sint, si quis quodam in certamine Haicuum Latinorum participare uellet (videatis quaeso "Nova quædam de sodalitate «Harundine»Tertium Nuntiatur Lustrum atque Indicitur Certamen Haicuum Latinorum (2010)" [Th. Deneire], Melissa 15…

Longolii an Longuriones? (II)

Imagen
Vocabulum "longolius", siue nomen substantiuum siue nomen adiectiuum, Latinis in auctoribus neque antiquis neque posterioribus ullis, nisi fallor, inuenitur (si quis repperisset aut reperiret, mihi quaeso dicat), quam nouitatem auctor illeCommentariorum de sale librorum quinque notat cum honoris praefatione hac: "ut dicunt".

Exstat quidem, ut priore in commentario dixi, uocabulum "longurio, -onis", quod Erasmus suis in Adagiis optime definit, significans quoddam morbosum genus hominum praelongorum eorumque ridiculorum, quippe quae eorum membra careant sua debita proportione et consensu ideoque homines tales ante omnium oculos hyperbolici appareant atque insulsi.
Vbi primum lectionem "in longolios" inueni in editione principe Commentariorum de sale anni 1572, mendum typographicum uel errorem auctoris haud conscium esse existimaui. Sed iterum altera in editione anni 1579 ab auctore ipso recognita et emendata et locupletata apparet eadem lectio ea…

Longolii an Longuriones?

Imagen
Anno 1572 atque etiam septem annis post, Bernardinus Gomesius Miedes, clarissimus humanista Alcagnicensis, cum de "mica salis" prouerbio scriberet, mentionem fecit longoliorum his uerbis: "Quanquam illud prius de MICA SALIS prouerbium in longolios, ut dicunt, referri quoque solet. Qui cum procero admodum corpore sint et uastis membris neque tamen ea inter se proportione ac conformatione constent, quae debet magnitudini respondere, tum aspectui deformes apparent, tum inaequabiles animi actiones moresque corpore ac uultu prae se ferunt. Et qui non solum ob distantiam cordis a cerebro, ut inquit Aristoteles, sed propterea maxime fatui atque timidi habentur, quod carentibus membris sua debita proportione et consensu, modica sit corporis atque animi inter se conformatio et concentus. Ideoque fit tam difficilis alterius ad imperandum actio quam tardior etiam alterius ad iussa capessendum expeditio ac sicut neque pes, ita neque mens satis suum officium faciunt. Id i…

Noua Alcagnicensia

Imagen
Tertiae litterae Circulares Conuentus Alcagnicensis, qui mense Octobri inferiore in antiquo ac perillustri oppido conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi, placidi ac copiosi fluminis, sito celebrabitur, in luminis oras tandem editae sunt. Hic enim Conuentus omnium gentium numero Quintus uersabitur, ut alii quattuor anteriores, de Humanismo et de re Latina Graecaque perpetuanda, dicatus autem professori Ioanni Aegidio, homini bono dicendi perito, plurimorum magistrorum magistro.
Compertum est uocabulum, quod dicunt, "Humanismus" depromptum esse a nomine "humanitatis". Erasmus quidem ille Roterodamus 'humanitatis uocabulum non iam naturam nobis declarare, sed mores hominis natura dignos' scripsit. Etenim "Humanismi" uocabulum spectat ad mores hominis ad quos optimos instruendos thesauri illi Graecae Latinaeque linguae auxilium nobis ferunt, 'nisi quis prauis cupiditatibus, ceu Circes pharmacis, corruptus, ex homine degenerari mallet in bel…

Extrema

Imagen
Plus mille imaginum lucis ope captarum nouo ex orbe mecum attuli in machina photographica una cum aliis mille in mente seruatis. Tot enim imagines cepi, ut quas uobis seligerem nesciebam. Multas enim uias et tabernas et aedificia et uicos perlustrauimus omnia magnitudine longitudineque ita insignia, ut uel maximum aedificium aut autocinetum quod in Europa inspexerimus, paruum nobis uisum esse magna in ciuitate illa Americana constricta angustaque posset. Tantummodo nostra in uetusta prouincia Romana maiores sunt ecclesiae cathedrales, quae hac in urbe Pliniana apparebant humiliores et quasi alienae larualesue inter turres Babelicas et celsissimas et quadrangulatas.


Ceterum, quamquam Latina ubique quaesiui, pauca uel potius minima inueni. Multa enim aedificia conspici possunt quae stilum classicum aemulant superba, sed titulus nullus incisus Latine legi potest in eorum fronte, ne intus quidem, sicut in nostris. Barbarica quidem in lingua omnia illic erant exarata, ubi quoque multu…

Aeterna ex Vrbe nouum in Orbem

Imagen
Aeterna ex urbe nuper reuersa sum. Pauca referam, cum post reditum uix uacauissem; nonnullae autem imagines (ut semper haud nitidae a me pessime captae praeter hanc infra positam) monstrare mihi libet quippe qui dies illi tres Romani pulcherrimi facetique fuerint.
Nonnulli conuentus participes in gradibus Capitolii Ostiensis sessi
Dominico die XI m. Iulii, nonnulli participes conuentus Romani "Monumenta viaeque" nuncupati, qui in memoriam et in honorem Iohannis Orbergi celebratur hos per dies in Academia Vivarii Novi, sessi sumus in gradibus Capitolii Ostiensis postquam Ostiae parietinae lustratae sunt atque antequam comoedia Plauti Amphitryo nuncupata ab histrionibus gregis, c. n. “Te.C.T.A. Clan H”, moderante Lucio Mazza, acta fuit.

Comoedia Plauti Amphitryo nuncupata antica in urbe Ostiensi Latine acta: "Ego sum Sosia... non tu!
Inter Hispanos apparent photographica in imagine superiore Carmen cara uxor Iohannis Iosephus isque ipse, Consaluus, Rodericus, Paulus, Ant…