1.14.2010

Triste nuntium

Hodie mea in Facultate triste nuntium accipio: perillustris Antonius Fontán, Classicae Philologiae professor Cathedrarius Emeritus Complutensis Studiorum Vniuersitatis et primus praeses Senati sub Hispania democratica, a uita discessit.

Tertius enim Conuentus ex omnibus gentibus de Humanismo deque re Latina Graecaque perpetuanda, Alcagnicii anno 2000º celebratus, dicatus fuit professori A. Fontán. Duo anno post Institutum Studiorum Humanisticorum (Alcagnicii-Matriti: IEH-CSIC) in lucem edidit quinque uolumina continentia magnam partem orationum acroasiumque illic habitarum, auctarum atque emendatarum, eaque omnia quoque dicata illi humanissimo magistro.


Solacium molle et humanum adhibendum est familiae.

3 comentarios:

  1. Familiae et tibi ipsi condolesco.


    Valeas, cara Sandra.

    ResponderEliminar
  2. Anónimo13:58:00

    Per multos annos Natiuitatis Domini causa omnibus amicis breue opus A. Fontan donabat. "Vt donum amicis atque sodalibus...auctor libenter mittit dum pro eorum felicitate Deo feruida uota precatur" in "NAVIDAD MMIX" affirmabat. Non tantum, ergo, eius, sensu lato, familia sed etiam tota Philologia, classica speciatim, Antonii obitum plorat. Tibi, cara Sandra, ob tuum obituarium maximas gratias ago et pro Antonio Fontan, eximio magistro et eius beneuolentia amico, "feruida uota" precor. L. Charlo.

    ResponderEliminar
  3. Gratias plurimas, Alexandra, ob tuum opportunum scriptum (et gratias Ludouico ob uerba sua). Ad Matritum iter feci, ut humationi eius corporis adessem. Quam tristis dies, etiamsi placidus. Multis fuit magister; aliquibus, in multis, quasi pater. Blogo meo breuibus uitam suam scribam.

    ResponderEliminar