2.26.2010

De rosis nascentibus

Gemmis binis singularibus dicatum

Heri Familiae Romanae capitulum VII cui titulus est "Puella et rosa" finiuimus. Lente progredimur, probe scio, sed sic res aguntur in Hispanica Studiorum Vniuersitate; hoc autem anno melius quam praeterito. Post lectionem et quaestiones, carmen Latinum pulcherrimum per se illustratum euoluimus:


Appendix Vergiliāna: Dē rosīs nāscentibus

Carmen scrīptum ā poētā ignōtō,
Vergiliō (s.I a.C) aut Ausoniō (s. IV d.C) tribūtum


Collige, virgō, rosās, dum flōs novus et nova pūbes,
et memor estō aevum sīc properāre tuum.



_________
collige = carpe // virgō = puella // dum = in eōdem tempore ubi… // pūbes = prīma adolēscēntia // memor estō = in memoriā tenē semper // aevum = annī quōs aliquis vixit, tempus, aetās // sīc = hōc modō // properāre = currere, celeriter īre


2 comentarios:

  1. Quamquam ipse iam diu hanc miram methodum expertus sum, adhuc miror quantum possit: Vergilianum carmen intelligere possunt discipuli postquam usque ad capitulum septimum tantum perlectum est!

    Et arguta fuisti quae carmen aptum inveneris! Est semper iucundum scripta per se illustrata legere, quae tanti difficultatis sunt ad vocabulis bene intelligendis significanda.

    Qua re tuum opus grate plaudo et tibi gratulor, docta Sandra!

    Vale semper quam optime!

    ResponderEliminar
  2. Gratias, optime Murgensis, de tuis uerbis semper comissimis. Bene scio te ipsum huius methodi expertum esse, sicut nuper comprobauimus tua uersione Horatiana, quam adhuc rimor. Qua de causa aliisque magis in dies Magistri libris credo.
    Hac septimana aliud carmen quaesiui inuenique ad capitulum VIII illustrandum, sed nescio utrum alumnis adhuc sit aliquantulum difficile intellectu, quia ii, quamquam in Academia in studia, ut aiunt, "Humanitatum", incumbunt, Latine haud bene sciunt. Valeas quoque tu semper quam optime!

    ResponderEliminar