4.03.2010

Facies Aprilis


Rerum tanta nouitas / in solemni uere /
et ueris auctoritas / iubet nos gaudere.




Hic praesto adsum multos post dies. Quamquam plurima habebam quod dicerem, cupida tamen scribendi non eram. Lassitudo enim atque animus paulum demissus negotiis curisque obsessus causae fuerunt! Nostra in Academia mutationes uarie agitantur, quoniam tandem anno academico proximo noua fient: mense Septembri Gradum Philologiae Classicae nouum habebimus, qui solus Circulum Latinum, nisi fallor, in Vniuersitate Studiorum Hispanica et complectitur et palam nuntiat:


Mense Octobri inferiore Magnus Conuentus Alcagnicensis celebrabitur dicatus magistro Ioanni Gil qui per hos dies contendit pro sedendo in cathedra "Q" Regiae Academiae Hispanicae (RAE) una cum altero Philologo, sed hoc linguae Hispanicae iunioreque. Adipisceturne eam litteram, linguistis tam desperatam, peregregius Latinista noster? Merita alterius erga alterum supersunt et praecellunt. Sed non semper hoc ualet.

At age, Alexandra, consiste in mense Aprili ineunte, sed antea ad ultimos dies Martios quaeso respice.

Sic agam. Die enim uicesimo secundo Ver tandem rediit: Pastrix reuixit bene exspectatus acceptusque! Interrete ergo Latinum denuo adest commentariis politicis magistri!

Thersites mihi semper carus, qui ad solem aperiri dicit laetus uetulusque, sicut etiam ego, pauca proxime exarat, sed ea pulcherrima, etiamsi minima uel cotidiana, ut iIla fabula de quadam discipula quae dicatur appellari Agnes. Res reuera tristis, etiamsi pulchre descripta, nam bona pars iuuentus sic nostra aetate se habeat.

Ceterum, Consalui scripta desidero. Spero fore ut Studiorum nostra Vniuersitas hanc gemmam foueat. Iacobo saltem nihil obstare uidetur. Gaudeo cum eius paginas tres (Expositio, Mathemata Ellenika et CL Barcinonensis) inspicio progredientes. Quid collegae Catalanici de eo cogitent, mihi scire ualde placeret, quamquam suspicor.

Nemo mihi sapientissimus inter homines interretiales etiam pauca scribit nunc temporis. Fortasse puellae cuiusdam amor causa sit, fortasse patris ualetudo. Etiam patrem meum medici dixerant moriturum esse intra paucorum mensium spatium. Annus enim quintus uel sextus actus est ex quo hanc sententiam mortalem retulerunt atque aura adhuc pater uescitur nobiscum.

Quod attinet ad nostrum Murgensem, quid dicam? Miror et admiror omnia quae nouissime scripsit. Quam mirabilem iuuentutem! Nouam spem!

De me, pauca. Quidam magister quem magni facio, mihi dixit operae pretium non esse Latinitate uiua tempus terere. Primum omnium cathedram adipisci! Sit, sed more meo et meatim. Nam nugas atque apinas scribere pergam, quia mihi libet! Peccare iuuat, uultus componere famae taedet.

Martis die superiore duas epistulas Latine scriptas accepi, alteram ex Italia, alteram ex Brasilia. Si Latina lingua mortua est..., uiuat lingua Latina! Brasiliano enim paginam prudentis Aluari monstraui, propterea quod, sicut hic, ille linguae Latinae studet (libris Orbergianis usus) ad hauriendum e fonte Iuris. Alias enim plura de his litteris lectoribus communicabo, quia mihi libet!

Hac septimana ineunte mensis Aprilis plura noua eaque maxima affert: Iouis die magistra Annula Llewellyn Gades adibit, quippe quae in Hispaniam adueniet particeps VI Conuentus Consociationis c.n. “Culturaclasica.com” Magistro Ioanni H. Orberg dicati, Emeritae Augustae, a die 9º usque ad diem 11º mensis Aprilis.


Plurimi enim amici Latinae linguae cupidi ibi nos conueniemus (curis uacui!), quorum multos primum coram noscam. Me admodum piget carum amicum Xauierum Barbastrensem tandem non interfore (in disputatione ultima de aequitate feminae uirique, uincula dua mihi praebuit: alacriter contendit nostra aetate uictimas legis uiros esse. Si ita est, silendum non est). Amicam uero Baeticam, Angelum Malacitanum, adfore credo et spero.

Cras mane nomen dabo "Conuiuio apud sodales". Anno praeterito sessa fui in mensa rotunda inter sodales Iosephum Rojas et Rodericum Portela et una cum Aloisio Miraglia et Theoderico Sacré eiusque uxore Ingride et Iosepho Maria Maestre et Iohanne Cienfuegos et Ludouico Charlo. Quibuscum hoc anno?

Si quis meorum lectorum beneuolentium scire uult quomodo omnia in conuentu Emeritae Augustae peracta sint, narraturam esse reuersam polliceor.

In proximum!


2 comentarios:

  1. Gaudeo quod curae tibi, etiamsi haud perpaucae, adeo non obstant ad res novas lectu dignissimas enuntiandum scribenti. Nuper quidem in urbem meam advenit praestantissimus magister Miraglia ad Latinitatem vindicandam, arte in qua mortalibus ceteris longe praeit, quo maiorem cupiditatem linguas nostras colendi infudit et mihi et conlegis meis Universitatis, quos ut eum viderent praedixi.
    Sodales igitur gradatim ad rectam viam discendi vel docendi duco ne aberrent; modo ad Circulum veniunt, modo Orbergianis sermonibus student, modo conloquimur, et sic oculis magis quam auribus animum admovent, praecipue qui in lingua Graeca versantur.

    Valeas quam optime.

    ResponderEliminar
  2. Laetor egomet et tibi, mi Iacobe, gratulor et laudo operam ac sedulitatem tuam erga uiam rectam sermonis Latini discendi docendique, quippe quod haud facile sit nostra aetate, maxime quando academicis in laribus haud pauci sunt qui hanc uiam ab Humanistis, ut aiunt, peragratam contemnent. De magistro Miraglia, quid tibi dicam? Vtinam quoque mihi fuisset puellae quindecim annos natae magister talis qualis Georgius ille Punzo. Nihilominus non despero, primum Latina lingua, deinde Graeca.

    ResponderEliminar