Iosephi Mariae Magistri Progymnasma Iohanni Orbergio sacrum

Culturaclasica.com 13/04/2010



Mārcus interrogat: “Quot sunt illī quī in Hispānia Latīnē loquuntur?”

Quīntus: “Vix paucī, sed māior Hispānōrum pars nōn solum Latīnam linguam ignōrat, sed etiam despicit. Et in gymnasiīs et praesertim in ūniversitātibus Hispānī Latīnae linguae magistrī semper illud clāmant: “Latīnē loquī corrumpit ipsam Latīnitātem!”

 “Quā dē causā hoc accidit?” Mārcus rursus quaerit.

Iūlius: “Rāmus quī apud Hispānōs linguam Latīnam in scientiārum arbore sustinet nōn crassus, sed tenuis est. Rāmus tenuis Latīnam linguam sustinēre nōn potest: ea enim disciplīna in Hispāniā, nōminum dēclīnātiōnibus, verbōrum coniugātiōnibus et aliīs grammaticae partibus referta, crassa est.”

 Dum Mārcus et Quīntus haec dīcunt, ecce rāmus cum linguā Latīnā dē scientiārum arbore ad terram cadit. Et simul omnēs gymnasiī et Hispānae ūniversitātēs magnō fragōre ruunt.

 Mārcus et Quīntus Latīnam linguam ad terram cadere vident. Rīdentne Mārcus et Quīntus? Nōn rīdent. Illī enim perterritī sunt. Iam lingua Latīna et gymnasiī et Hispānae ūniversitātēs sub scientiārum arbore iacent. Neque gymnasiī neque ūniversitātēs sē movent. Haec loca olim tam celeberrima mortua sunt. Linguane Latīna mortua est? Nōn est. Latīna enim lingua spīrat. Quī spīrat mortuus esse nōn potest. Sed Mārcus et Quīntus linguam Latīnam spīrāre nōn vident, neque enim anima viderī potest.

 Quid faciunt Mārcus et Quīntus? Mārcus et Quīntus perterritī ad vīllam currunt et magnā vōce clāmant: “Age! Venī, pater!

 Iūlius puerōs vocāre audit et exit in hortum. Pater filiōs perterritōs ad sē accurrere videt eosque interrogat: “Quid est, Mārce et Quīnte?”

 Mārcus et Quīntus: “Lingua Latīna… est ... mortua!”

 Iūlius: “Quid? Mortua? Ō deī bonī!”

 Pater, ipse perterritus, cum Mārcō et Quīntō ad Latīnam linguam videndam currit. Iūlia quoque accurrit cum cane suā. Lingua Latīna oculōs aperit.

 Iūlius enim oculōs aperīre videt. Iūlius: “Ecce oculōs aperit: ergō vīva est.”

 Mārcus et Quīntus et Iūlia linguam Latīnam vīvam esse vident. Latīna autem lingua ambulāre nōn potest, neque enim pedēs eam sustinēre possunt; ergō necesse est eam portāre. Lingua Latīna ā Iūliō in vīllam portatur et in lectō pōnitur.

 Tunc Iūlius optimum medicum arcessit. Optimus medicus Iohannes Orbergius appellātur. Ille, octōginta et quattuor annōs nātus, tunc cāsū in Hispāniā erat. Ad Baeticam enim ex longinquīs septentrionālis Eurōpae terrīs, longum iter fēcerat, ut in celebrī medicōrum conventū ā quibusdam Antōniō et Aemiliō convocātō orātiōnem habēret.

  Cum ad Iūliī vīllam venīret et Latīnam linguam tam aegram vidēret, Iohannes Orbergius dixit: “Iūlī, nē sit tibī ulla cūra. Linguam Latīnam in Hispāniā ambulāre rursus vidēbis. Sed hoc tantum optimā medicīnā faciet.”

 “Quae medicīna est illa?” quaerit Iūlius.

 “Medicīna dē quā loquor” -respondet tunc Iohannes Orbergius- “optima Latīnam linguam docendī methodus est. Lingua Latīna tantum bene discī potest, ut cēterae omnēs linguae hodiernae. Sī Hispānī magistrī hāc methodō Latīnam linguam doceant, lingua Latīna nec crassa erit neque unquam dē scientiārum arbore cadet, sed habēbit ālās et per caelōs semper volābit”.

Iosephus Maria Magister, Gaditanae Vniuersitatis Professor Cathedrarius, scripsit

[Textum reliquum Hispanice exaratum perlegatis quaeso hic]


***

In memoriam, cari et beneuolentes amici, magistri Iohannis Ørberg!.

Viuat in perpetuum toto in orbe atque apud nos Iohannes Ørberg!

Viuat in perpetuum atque in eius nomine lingua Latina!

Alexandra addidit 

____________________
* Lineolas supra vocales longas Progymnasmatis addidi.

Comentarios

  1. Bene recordor ego cum partem istam optimi libri magristri Orberg legerem.

    Nuntius pessimus mortis magistri ingentem tristitiam mihi attulit, nam modo librum primum Linguae Latinae legeram et ille maxime me placuit.

    Sed gaudeo quoque, quamquam magister mortuus sit, etenim libros nobis linguae latinae discipulis reliquit...

    Vale!

    ResponderEliminar
  2. Ad gaudium tuum, Orbergi discipule optime, me admodum adiungo. Vale bene!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria