6.27.2010

Ardea uolans sub pluuium arcum



Ardea alba motu tonico uolat per caelum candida, ubi nubibus arcus mille iacit uarios aduerso sole colores. Obstipuit uisu Alexandra.

Ardearum enim candidae pennae fulgentis, tamquam gemmae uolatilis, imaginem lucis ope optimam describere supra nubes plumbeas inter diem procellosum labor quasi herculeus esse a rerum natura photographis dicitur.

Quamquam pluuium describere arcum haud facile sit fugacem, semper altam supra uolat ardea nubem alba.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada