8.03.2010

Extrema

Plus mille imaginum lucis ope captarum nouo ex orbe mecum attuli in machina photographica una cum aliis mille in mente seruatis. Tot enim imagines cepi, ut quas uobis seligerem nesciebam. Multas enim uias et tabernas et aedificia et uicos perlustrauimus omnia magnitudine longitudineque ita insignia, ut uel maximum aedificium aut autocinetum quod in Europa inspexerimus, paruum nobis uisum esse magna in ciuitate illa Americana constricta angustaque posset. Tantummodo nostra in uetusta prouincia Romana maiores sunt ecclesiae cathedrales, quae hac in urbe Pliniana apparebant humiliores et quasi alienae larualesue inter turres Babelicas et celsissimas et quadrangulatas.


Ceterum, quamquam Latina ubique quaesiui, pauca uel potius minima inueni. Multa enim aedificia conspici possunt quae stilum classicum aemulant superba, sed titulus nullus incisus Latine legi potest in eorum fronte, ne intus quidem, sicut in nostris. Barbarica quidem in lingua omnia illic erant exarata, ubi quoque multum frigoris passa sum, dum foris calore nimio feruebamus, talia in extrema uersabamur.


Loca enim multa egregia atque ampla uisimus, ubi nonnulla Latina scripta repperi atque etiam plurimum frigoris:

Noui Eboraci Publica bibliotheca in Quinta Platea iuxta 42 uiam sita: quoddam exemplar Plinianum
saeculi XVI euoluere mihi non licuit, alia autem de Naturali Historia raptim legi.

Metropolitano in Museo pulcherrima simulacra et uasa et figurae Graeca Latinaque inspexi. Oecus quoque Aegyptius et Africanus et Asiaticus permirus.

Quid de Cominiae capillis dicam? Idem quam Nemo de Chantale Biya

Chironis magistros recordata sum figuram uidens hanc.

Oculi bini me inspicientes seueriores

Puerum himation induentem hunc spectans Cordatum iuuenem meum finxi.

Dionysi temporumque triumphi sarcophagus permirus

Nihil autem spectabilius fuit... toto Museo ipso. Atque etiam pictoria Pauli Picasso nostri Baetici uniuersalioris expositio splendida regit maxime frequentata!


En tandem uobis Americanae ciuitatis quae presso Plinii subtegmine contexta uidetur, pharmacopolium uel medicamentorum taberna ProHealth nuncupata:


Hic quidem locus solus fuit inter omnia quae respexi (praeter bibiliothecam et museum), ubi aliquid Latine inscriptum repperi, id est, magnifica tabula in tecto picta in qua legebatur hoc:

NOVA TOTIVS TERRARVM ORBIS GEOGRAPHICA AC HYDROGRAPHICA TABVLA

Quo perlecto, statim mecum insulse agitaui: Totusne terrarum orbis noua medicina eget ut ad ualetudinem redintegretur? Num Latina lingua?

Siquidem multis iam saeculis non modo nemo Latine locutus est, sed ne Latina quidem legens intellexit... quasi amisso Romano imperio non deceat Romane nec loqui nec sapere, fulgorem illum Latinitatis situ ac rubigine passi obsolescere (Laurentius Valla, Elegantiae linguae Latinae).


Bookmark and Share

3 comentarios:

  1. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  2. O Cominia Tyche, fortasse beatae memoriae et felicis, infelicissime tamen propter capillos memoranda: cur voluisti alvearium condere capitale? An fortasse heredes iniusti iusserunt tuam imaginem ita insubide insculpi?

    At, Sandra, imagines pulchras descripsisti de urbe tam frigida quam calida; utinam plures inscriptiones Latine exaratas invenisses!

    ResponderEliminar
  3. Fortasse, Nemo, ea de causa Cominia Tyche sanctissima et castissima maritoque amantissima fuisset. Quisnam igitur appropinquaret ad feminam alienam circa cuius caput apes uel crabrones uolitarent?

    Fortasse quoque plures inscriptiones Latinas inuenissem, si illa in ciuitate tam extrema diutius permansissem!

    ResponderEliminar