Noua Alcagnicensia


Tertiae litterae Circulares Conuentus Alcagnicensis, qui mense Octobri inferiore in antiquo ac perillustri oppido conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi, placidi ac copiosi fluminis, sito celebrabitur, in luminis oras tandem editae sunt. Hic enim Conuentus omnium gentium numero Quintus uersabitur, ut alii quattuor anteriores, de Humanismo et de re Latina Graecaque perpetuanda, dicatus autem professori Ioanni Aegidio, homini bono dicendi perito, plurimorum magistrorum magistro.

Compertum est uocabulum, quod dicunt, "Humanismus" depromptum esse a nomine "humanitatis". Erasmus quidem ille Roterodamus 'humanitatis uocabulum non iam naturam nobis declarare, sed mores hominis natura dignos' scripsit. Etenim "Humanismi" uocabulum spectat ad mores hominis ad quos optimos instruendos thesauri illi Graecae Latinaeque linguae auxilium nobis ferunt, 'nisi quis prauis cupiditatibus, ceu Circes pharmacis, corruptus, ex homine degenerari mallet in belluam'.

Si nostrae humanioris uitae cultus in antiqua Graecia et Roma radicatur, si 'pro certo habemus nihil esse in natura rerum, quod ita mores erudiat, ut litterarum studia, nihil tam in omnes partes fusas utilitates habere, quam humanitatem et doctrinam', sermonem ergo Romanum Graecamque linguam cognoscere necesse est eis qui claues ad thesauros illos aperiendos habere aueant.

Participes sunt hoc in conuentu maxime frequentato multi qui has claues portant, praecipue ille maximus magister magistrorum in cuius honorem Quintus Conuentus paratus est, sed ueniam detis mihi, beneuolentes lectores lectricesque, ut unius prae ceteros mentionem hodie faciam minimam, illius scilicet alterius Ciceronis cuius causa hodie hic sum uix aegreque perambulando rectam uiam humanistarum (quorum propositum aliud non est quam 'restituere Romam non antiquam, sed nouam'), illius uidelicet iuuenis qui anno MMII ad Gades aduenit ex Orbe nouo nobis monstrando quales essent uel optimae sessiones scholasticae linguae Latinae. Is enim die XIX mensis Octobris anno MMX Dissertationem Doctoralem defendet, diis uolentibus, circa meridiem. Eius quidem nomen eiusque theseos titulum inferioribus in Tertiis litteris Circularibus legere potestis. Fingite, amici, in animo, diuinate, amicae, quis quaeue illo die lectionis publicae sedebit ad dissertationem audiendam iudicandamque apud peregregios optimosque homines, dicendi quoque peritissimos, diuersis a nationibus orbis terrarum arcessitos in Alcagnicium.

Bookmark and Share


Mihi quoque ueniam detis ad mentionem minimam faciendam Dissertationis Doctoralis ab Iosepho Maria Maestre et me ipsa ductae, quae ultimo die conuentus publica disceptatione denfendetur. Candidatus qui lauream doctoralem adipiscendus est, quidam medicus perillustris est isque humanissimus, primus Rector Vniuersitatis Gaditanae. Theseos enim argumentum uersatur circa morbum articularem qui "Gota" uocatur ideoque Candidatus editionem et commentarium facit de quodam opere Hispanico saeculi XVI dicato Philippo, Hispaniarum atque Indiarum regi Catholico, ex hoc morbo laboranti, a quo etiam dolebat auctor libri ipse, cui nomen est Bernardinus Gomesius Miedes, perillustris Alcagnicensis, Archidiaconus Saguntinus Canonicusque Valentinus atque episcopus Albarrazinenzis, qui etiam commentarios Latinos scripsit de sale, opus diffusum, eruditum nec minus uarium quam ipsa natura.

Plura omnibus de rebus quae hoc in conuentu agentur, si uestra intersit, proferam. Et si aliquam notitiam aliam de hoc coetu humanistico scire uelletis, amabo, publicam annotatiunculam uel litteras priuatas ad me scribatis.


Comentarios

  1. Sandra, te salutabo in conventu alcagnicensi!

    ResponderEliminar
  2. Ego quoque tibi, magister Ludouice! Pluribusne Chironianis salutem dicam?

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria