9.19.2010

Haicua aestiua

Intra paucos dies, scilicet die XXIII inferiore, ad nouem minutas post quintam a.m. horam peninsularem, initium astronomicum erit autumni, temporis anni mihi admodum dilecti, quod hoc anno onustum fructibus aduenit nouis, quos spero fore sapore dulciore. Quomodo enim celebrem?

Mihi admodum placent momentosa carmina quae Haicua uocantur nescio bene quare, fortasse quia optimum facileque pensum ad linguam Latinam exercendam uidetur, quae discipulis hoc anno academico proponam ad conficienda.

Nonnulla Latine pangere aliquando conata sum conscia imperitiae meae arteque carens. Bene intelligo maximi momenti esse regulas formales seruare ideoque, quod ad haicua Latina attinent, quaesiui et repperi quasdam statas regulas quibus talia carmina scribenda sint, si quis quodam in certamine Haicuum Latinorum participare uellet (videatis quaeso "Nova quædam de sodalitate «Harundine»Tertium Nuntiatur Lustrum atque Indicitur Certamen Haicuum Latinorum (2010)" [Th. Deneire], Melissa 152 (2009) p. 2):

1) Singula quaeque haicua tribus lineis distribuentur, quae constabunt e quinis, septenis, iterumque quinis syllabis. Porro, singula quaeque haicua a littera maiuscula incipientur et a periodo (.) finientur. Maxime placent sententiae inter se ipsum cohaerentes, ubi ars interpungendi ita adhibetur, ut in prorsa oratione adhibi solet.

2) Syllabae ita sunt computandae ut dipthongus una tantum syllaba putetur (e.g. haicu = hai-cu) et ut in aliisque coniunctionibus vocalium singulae vocalium litterulae syllabae putentur (e.g. mulier = mu-li-er, hiems = hi-ems, aciei = ac-i-e-i), exceptis semivocalibus ‘u’ (sicut suavis = sua-vis) et ‘i’ (sicut Pompeius = Pom-pe-ius vel diiudico = di-iu-di-co).

3) Neque hiatus neque elisio admittentur. Noli scribere “amore ardens”, verum “ardens amore”. Itemque noli componere “diem et noctem carpo”, verum “diem noctemque carpo”.

Hoc enim sit, ut ita dicam, corpus haicuum. Qualis autem sit haicuum spiritus, me ipsam saepius interrogaui. Et quamuis responsum dare atque horum carminunculorum patefacere animam dificillime sit, amicus tamen Xauierus Fran mihi conatus est:

In haicubus simplicia euocant complexa, quasi photographemata uerbalia paucis uerbis descripta uel paruae sectiones in pellicula temporis eaeque ut sectiones discontinuae quae arcessunt, eliciunt uel memorant continuitates exsistentiae, uitae, animae, animi. Haicua sunt ut micae fluxús fluminisue mundi captae in guttis aquae uel uini uel resinae, aut in particulis pulueris uel odori unguenti uel lucis uel silentii. Haicua quidem saepe oderunt magniloquentiam.

En uobis, lectrices lectoresque beneuolentes huius Scriptorii Academici Latini, nonnulla haicua aestiua, alia annis praeteritis, pleraque alia per hoc tempus aestiuum scripta, minima corporis, animae maxima a sole interretiali calefacta quorum uos iudices fore spero seueriores:




Capiendus est
nullus fluctus. Juvenum
Capilli siccant ........................................ Irisatus Iaponicus [Ludamus Latine "De arte fluctus capiendi" 2010]

Et res gestae
tacent coram dulcore
lactis gelati ............................................. Irisatus Iaponicus [In rete sociali "Twitter" 2010]

Cicada canens,
Refrigeres mi fervens
Computatrum hoc. ................................... Irisatus Iaponicus [Ludamus Latine "De cicada" 2010]

Ad capiendum
aestiuum fluctum... flamen
ex oriente. ............................................... Alexandra Ramos [Haicua aestiua 2010]

Actae sonitus:
cachinni puerorum,
senum querelae. ...................................... Alexandra Ramos [Haicua aestiua 2010]

Aestas finita:
memoriae folia
Gadibus cadunt. ...................................... Alexandra Ramos [CLGaditanus 11/09/2010]

Ad mare puer
monstrat sitellam: tenet
omnia risus. ............................................ Theodericus Sacrè [Alaudae ephem., 2005]

Medio die
aestus movet sudorem
cantant cicadae. ...................................... Gerd Allesch, [Alaudae ephem. 2005]

Aestiva prata:
antiquorum militum
somnii sedes. ......................................... Nemo Oudeis [In rete sociali "Twitter" 2010]

Nummuli mei
papiliunculi sunt:
evolant cito. ............................................ Nemo Oudeis [In pagina interretiali "Ludamus Latine" 2010]

Volent permulti
inter nos ad ditandum
orbem terrarum. ..................................... Irisatus Iaponicus [In pagina interretiali "Ludamus Latine" 2010]

Aestate tepens
extenditur minimo
frigidum ferrum. ..................................... Anna Elissa Radke [Ars paedagogica 1998]

Sella vacua
in horto delectatur
radiis solis. ............................................ Anna Elissa Radke [Alaudae ephem., 2005]

Aestas matura:
matris in ventre pulsat
corculum novum. .................................. Andries Welkenhuysen [Harundine 2007]

Folia calco
aestate non finitá
rigida nondum. ...................................... Xauierus Fran Sin [Aestate 2010]

Cantus cuculi
dum postmeridiana
caetera silent. ......................................... Xauierus Fran Sin [Aestate 2010]

Animae gurges
aestate finiente
caelo sereno. .......................................... Xauierus Fran Sin [Aestate 2010]

Nox per fenestram,
Vt focus computatrum,
Septembres aurae. .................................. Xauierus Fran Sin [Aestate 2010]



5 comentarios:

  1. Certamen Haicuum Latinorum, res mirabilis! :-D

    Nescivi autem regulam tertiam: cur eos non admittentur? "amore ardens" versus "ardens amore", causam eius non intellego.

    ResponderEliminar
  2. Metrum haicûs similis est atque Hispanica "seguidilla" praepostere scripta, idemque ac tres versûs postremi strophae qua Miguel Hernández composuit "Nanas de la cebolla" (asterisco notatae):

    La cebolla es escarcha
    cerrada y pobre.
    Escarcha de tus días
    y de mis noches.
    * Hambre y cebolla,
    * hielo negro y escarcha
    * grande y redonda.

    Haicua monachis Zen valde placent, cum spiritus eius cum suâ philosophiâ conspirat. Ecce haicu a monachâ nomine Ryonen conditum, quod pulcherrimum mihi videtur, ad Latinam translatum:

    Sexagiens his
    oculis et sexiens
    autumnum gratum.

    Plura ne pete!
    tantum pinûs rumorem
    quiete venti.

    Haicua quidem pulchra sunt de breviloquentiâ; non autem, ut ita opinor, versuum elegorum "musicam" superant.

    ResponderEliminar
  3. Ego quoque non intelligo, cara Alhana, cur inter regulas certaminis illius hiatus et elisiones non admittantur, fortasse quia sic puriora uideantur. Ab Irisato, qui nuper pulcherrima Haicua nigra scripsit, quaesiui, cuius resposum peritum exspecto. Spero ex imo corde ut illa nigritudo picta tantummodo imago sit poetica.

    Et tibi, mi Murguensis, quid dicam? Semper mihi moues magnam admirationem. De haicubus inueniendis in carminibus Michaelis Hernández, mihi dilectissimi poetae, maxime hac in Neniola uel lalla caeparum toties a me recitata adulescentula, numquam cogitauissem!
    Tecum consentio uersuum elegorum musicam esse superiorem quam Latinorum Haicuum, sed quomodo Iaponicorum Haicuum "musica" sonet, nescio idque doleo.

    ResponderEliminar
  4. Anónimo16:33:00

    Grates ingentes tibi ago, 'Alexandra, propter haicua mea abs te in lucem data.
    Grates etiam ago de definitionibus meis forsan nimis longis nam haicuum est, ut doctior dixerat, natura maxima in minimis...
    Fata faueant Scriptorio tuo, 'amica dilecta.

    Xauierus Fran

    ResponderEliminar
  5. Hiems imminet:
    revolant Canadenses
    grues in prata.

    Iam crocodili
    apricantur in truncis
    adhuc apricis.

    Innixus pede
    numquam sollicitatur
    Phoenicopterus.

    ResponderEliminar