9.03.2010

Longolii an Longuriones? (II)


Vocabulum "longolius", siue nomen substantiuum siue nomen adiectiuum, Latinis in auctoribus neque antiquis neque posterioribus ullis, nisi fallor, inuenitur (si quis repperisset aut reperiret, mihi quaeso dicat), quam nouitatem auctor ille Commentariorum de sale librorum quinque notat cum honoris praefatione hac: "ut dicunt".

Exstat quidem, ut priore in commentario dixi, uocabulum "longurio, -onis", quod Erasmus suis in Adagiis optime definit, significans quoddam morbosum genus hominum praelongorum eorumque ridiculorum, quippe quae eorum membra careant sua debita proportione et consensu ideoque homines tales ante omnium oculos hyperbolici appareant atque insulsi.

Vbi primum lectionem "in longolios" inueni in editione principe Commentariorum de sale anni 1572, mendum typographicum uel errorem auctoris haud conscium esse existimaui. Sed iterum altera in editione anni 1579 ab auctore ipso recognita et emendata et locupletata apparet eadem lectio eaque post longam appendicem (haec aditamenta, ut auctor in prooemio refert, insignita sunt asterisco in margine e regione incipientis appendicis appicto, e quo perpetua ducta linea ad finem usque appendicis simili conclusae asterisco protrahatur, nempe ut totum quod lineae conscriptum respondet, priori fuisse editioni additum intelligatur; sic auctor curiosos a taedio inquirendi additamenta leuabat).

Ceterum "Longolius", ut plurimis compertum est, nomen est praecipue cuidam humanistae praenomine Christophorus, cui uni “Ciceroniani Maximi” cognominis honorem contigit, quoniam, ut Erasmus scripsit suo in dialogo Ciceroniano siue de optimo genere dicendi (ubi in persona NOSOPONI plerique Christophorum illum Longolium uiderunt ab Erasmo in persona BULEPHORI ridiculose pictum, dum HYPOLOGVS eum patienter adiuuabat ut Nosoponum admodum sanaret), “annos septem totos nihil ille attingit praeter libros Ciceronianos, a ceteris non minore religione temperans quam Carthusiani temperant a carnibus… nec ulli prorsus erat locus in eius bibliotheca praeterquam uni Ciceroni”. Quem hominem LONGOLIVM uocatum Erasmus quadam in epistula scripsit "toto triduo quo cum illo egerit numquam uidisse uel leuiter subridentem, ne in conuiuiis quidem". Quae res Erasmo sane non mediocri fuit admirationi.

Gomesius Miedes quidem Ciceronianam eloquentiam imitari cupiebat, sed M. Tullium tantopere non adamabat, ut a ceteris omnibus abhorreret. Nam humanista Hispanus scripsit de principe eloquentiae Romanae:

“Exemplo nobis sunt aurea illa Ciceronis secula, quibus, summo eodem eloquentiae principe Romae scribente, conscripsere etiam in omni scientiarum genere, Graece Latineque, alii externis omnibus longe praestantiores. Nam Romanorum scripta non minus quam res gestae, ut idem ait, reliquis omnibus praeposita fuerunt. Quos etiam alii uariis temporibus, nostro praesertim seculo, comparanda fere cum illis eloquentia consequuti sunt, qui Romae scribentes ad quamcunque philosophiae partem, sacram potissimum, animum appulerunt ac non solum iuditio ceteris praestiterunt, uerum Romanam linguam a contracta temporum barbarie ad pristinam Ciceronis eiusque aeui puritatem reuocarunt. Immouero purissimis suauissimisque Ciceronis salibus nostrum seculum usqueadeo condierunt, ut aliis totius orbis scriptoribus Romanum salem, iuxta prouerbium, facile apposuerint.”

Commentarii de sale inchoati sunt a METROPHILO, hoc est, "mediocritatis amatore", qui Gomesii Miedis partes agit, colloquio Romae a. 1554º habito cum amico Barcinonensi Ioanne QVINTANA, qui salem nimis intemperanter edebat, aduersus ANTHALISTAS (sic enim contubernales atque alios quosuis salis oppugnatores appellare libuit).

Ego enim uerba 2.261 in Commentariis de sale quondam rimata sum atque ecce uocabula quod repperi usa a Gomesio Miedi:

VOCABVLA CICERONIANA: ........................... 2.048 (90,6 %)

VOCABVLA HAVD CICERONIANA: ……............... 213 (9,3 %)
a)Antiquitas classica: .................................. 167 (= 78,4 %)
--Latinitas aurea:........................... 89
--Latinitas archaica:....................... 15
--Latinitas postclassica:................... 63
b) Latinitas ecclesiastica .............................. 18 (=8,4%): ex.gr., monachus
c) Vocabula Medii Aeui.................................. 3 (= 1,4 %): ex.gr., schacus
d) Vocabula noua:
--in sensu:............................................................ 11 (= 5,1 %): ex.gr., auditor
--in forma:......................................................... 5 (= 2,3 %): ex.gr., cosmogradus
e) Vocabula uernacula commodata ............. 3 (=1,4%): ex.gr., embalsamar, Alabardi
f) Vocabula Graeca:
--Graece transcripta.................................................. 3 (= 1,4 %): ex.gr., ἀμεθόδος
--Latine transcripta................................................... 3 (= 1,4 %): ex.gr. eucraton

Nescio enim utrum illud de mica salis prouerbium “in LONGOLIOS, ut dicunt, relatum" fuerit mendum typographicum uel inconsultus error uel conscia facetia illius "Miedis-Metrophili", in cuius bibliotheca non tantum Ciceronianis operibus, sed etiam tum Sacris Scripturis tum diuino muneri (ut uerbis Roterodami utar) de mundi deque rerum natura a Plinio scripto praecipuus locus fuit inter alia multa antiqua ac recentiora, sicut, ex. gr., Adagia Erasmiana, etiamsi tacite memorata usaque in Commentariis de sale, utpote quae in Indice auctorum et librorum prohibitorum (Romae 1559 uel Coloniae 1564, praeter alios) inclusa fuerint:
ERASM. LB II 32A: Tametsi Plutarchus arbitratur Aegyptios hac gratia potius abstinuisse, si quando pure uiuere uellent, quod praecipue libidinem irritare putetur idque propter calorem. Praeterea non est uerisimile illos abdicasse sibi salem, tanquam condimentum omnium suauissimum, ita ut non immerito opsoniorum opsonium appellari possit. Nam sunt qui hac de causa salem gratiam nominarint, quod citra hunc omnia uideantur insipida ingrataque.

MIED. sal. I 43, 2: Hac enim de caussa Plutarchus Aegyptios a sale abstinuisse arbitratur, si quando pure casteque illi uiuere uellent, quod praecipue libidinem irritare putetur sal propter insitum ei calorem, ut paulo supra explicauimus. Neque enim uerisimile est eos alia honestiore de caussa se abdicasse sale alioqui condimentorum omnium suauissimo foecunditatique ac procreationi rerum longe utilissimo et pernecessario.
MIED. sal. IV 10,7: Qua de caussa sunt qui recte salem gratiam nominarint, quod citra hunc omnia aeque ingrata sint atque insulsa.


5 comentarios:

  1. Ergo res manet dubia. Conspicuum est Gomesium "Adagia Erasmiana" in "Commentariis de sale" memorare neque verbum emendare. Mihi tamtum in mentem venit causa censurae ecclesiasticae, verumtamen absurdum est, "longurio" enim verbum nec blasphemiae nec peccato habitum esset ni quem sensum amatorium habuisset (neque habuisse videtur).

    Quod si tu, docta Sandra, hanc obscuritatem dispellere non potuisti, nedum ego!

    ResponderEliminar
  2. Non omnia possumus omnes scire, mi Murguensis! Et quamquam est qui cogitet "de omni re scibili", nihilominus nonnulla "ignoramus et ignorabimus".

    Ceterum, operane Latina pergis per se illustrare more Orbergiano? Ita spero.

    ResponderEliminar
  3. Profecto aliquid paro, mi Sandra, mihi enim non sunt feriae per quas non evigilem! Et quamquam parum ei vacare possum, tamquam favum crescit! ;)

    ResponderEliminar
  4. Gaudeo. Num fieri possit illustrare paruulam facetiamque anthologiam ad usum discipulorum qui in Familiae Romanae studium incumbunt? Mihi placeret, sed ego quoque uix uaco.

    ResponderEliminar
  5. Inter uirtūtēs grammaticī habēbitur aliqua nescīre (QVINT. inst. 1,8,21)

    ResponderEliminar