12.06.2010

De fine noscendo ab initio

Die Veneris superiore coetum cum discipulis Philologiae Classicae celebraui, maxime cum discipulis primi Gradus, ut uerba nonnulla nostris de disciplinis Latinis Graecisque proferam. Primum quidem cum omnibus collocuta sum ut coordinatrix Gradus, deinde ut moderatrix Circuli Latini Gaditani plura dixi eis qui in conclaui manere decreuerunt, id est, omnes. Quamquam tandem circa decem discipulos coetui interfuerunt -nam adesse ceteris non licuit diuersis causis, sed postea ad eos epistulam misi electronicam continentem excerpta eorum quae in coetu dicta sunt-, conuenticulum tamen, quod fere duas horas et dimidiam productum est, omnium studium mouit, mea quidem sententia, maximum.

Inter omnia de quibus sermocinati sumus (Hispanice praecipue, ut uera dicam, ex. gr. de Orbergianis libris et de Vniuersitate Kentukiana et de Seminario Philologiae Humanisticae Louaniensi et de Academia Vivarii Novi -ubi tantummodo mares admittuntur-, et de Circulis Latinis et de "blogis" Latinis; etiam Latina aliqua euoluimus et diximus et cecinimus) controuersia fuit maxima de fine praecipuo studiorum nostrorum, id est, ad quem finem propositum tendant nostrae artes disciplinaeque "classicae" nuncupatae, qua de causa uidelicet Graecae et Latinae linguae studeamus, quomodo tandem textus Latini Graecique nobis legendi sint.

Paucos ante dies huius coetus diei Veneris inter omnes discipulos per epistulam electronicam schedam interrogatiuncularum quandam misi, Hispanice scilicet conscriptam, quorum responsa aliqua iam a me euoluta inopinata singularia inaudita fuerunt. Vobis autem, lectores lectricesque beneuolentes, schedam in sermonem Latinum uersam praebeo ut uos ipsi iudices sitis utrum bene egerim an melius fuisset tacere et fatis claudere futuris ora:

Quaestiunculae dē Graecā Latīnāque linguīs discendīs (PIE22-UCA)
annō MMX actae
Profestrix Sandra I. Ramos Maldonado

Dē Latīnē Graecēque sciendō (responsum cruce notēs et quidlibet addās)
Hīsne linguīs nōnnumquam studuistī?


Nōn, numquam

Ita, Latīnae linguae studuī ……… annōs

Ita, Graecae linguae studuī ……… annōs

Sī affirmātīvum respondistī, ūnā vel variīs crucibus notēs:

In scholā vel lūdō vel Gymnasiō

In Studiōrum Ūniversitāte

Per mē ipsum vel ipsam
Novistīne nōnnumquam aliquem quī Latīnē Graecēve scriberet aut loquerētur?


Nōn, numquam, sed mihī placēret

Nōn, numquam, et meā nōn interest.

Ita, tantum autem Latīnē

Ita, et Latīnē et Graecē

Nēminem nōvī umquam, sed hominēs esse Latīnē Graecēque loquentēs prō certō habeō.

Addās hōc in locō quod tibī placeat




1. Cūr PHILOLOGIAE CLASSICAE studēs? Sī in aliam scientiam incumbis, cūr linguam Latīnam vel Graecam discis?:

2. Ad quem fīnem prōpositum, tuā quidem sententiā, discimus linguam Latīnam et Graecam?

3. Contentusne es perītiā tuā legendī Latīnē Graecēque prout tempus studiīs impensum?
a. Ita
b. Nōn
c. Ita, sed tantum Latīnē
d. Ita, sed tantum Graecē
e. Aliud responsum:

4. Valēsne ad textūs Latīnōs et Graecōs legendōs quibus ultimō annō studuistī sine Lexicī ullīus ope?
a. Ita
b. Nōn
c. Aliud responsum:

5. Necessene est, tuā quidem sententiā, perītiam Latīnē Graecēque scribendī loquendīque impetrāre ad gradum summum legendī intelligendīque textūs classicōs obtinendum?
a. Ita
b. Nōn
c. Aliud responsum:

6. Sī prope tē esset circulus vel grex hominum, sive magistrōrum sive condiscīpulōrum, quī tē adiuvārent ad falcultātēs lectiōnis meliōrēs faciendās (grātīs et suā sponte), adirēsne ad hōs coetūs?
a. Ita, sessiōnēs scholasticae nōn sufficiunt.
b. Nōn, sessiōnēs scholasticae sufficiunt.
c. Rēs pendet (responsum scribās fūsius):

7. Suntne ūtilia nova instrūmenta, ut aiunt, technologica commūnicātiōnis interretiālis (wikis, rētia sociālia, diāria vel ephēmeridēs ēlectronica, docentia interrētiālis…) ad linguās classicās discendās? Sī affirmātīvum respondistī, quōmodo et quibus rēbus auxillīsque ūteris? Quibus ūtī tibī placēret?

8. Sī dēligere posses, quid malles?
a. Docentia cōram magistrō condiscīpulīsque (100%)
b. Docentia cōram magistrō condiscīpulīsque, interrētiālī autem ope minimā (25%)
c. Docentia cōram magistrō condiscīpulīsque, interrētiālī autem ope mediā (50%)
d. Docentia cōram magistrō condiscīpulīsque, interrētiālī autem ope maximā (75%)
e. Docentia omnīnō interrētiālis (100%)


GRĀTIĀS TIBĪ AGŌ QUOD OMNIA RESPONDISTĪ

NOTĀ BENE: Omnia quae responsūrus es, prīvāta erunt ideōque nōmina mihī dare potes. Sī tamen quaestiunculās anōnymās esse māvis, tibī licet schedam sine nōmine dare custōdibus iānitōribusque Facultātis Philosophicae et Litterariae quī rursus mihī aliās dent. Etiam per epistulam ēlectronicam schedam mittere potes (sandra.ramos@uca.es). Sententia tua quidem maximī mōmentī est, quia praecipuum prōpositum nostrum est in melius mūtāre linguārum classicārum institutiōnem in Academiā. Sī plūra addere avēs, agere vērō potes et dēbes.

In calce coetus discipulos uocaui ad sessionem proximam habendam, quae die Veneris X fiet circa meridiem. Sed primum ante omnia ueniam maximam coram eis petiui. Valde excusatam quidem me habui quod ad fluenter Latine loquendum nondum ualeo. Iosephus noster Gaditanus hoc anno academico abest (alia in urbe procul a nobis profitetur, quamquam pollicitus est aliquando interesse) et ceteri professores plurimis in negotiis curisque implicati sunt. Qui ergo Circulo interimus, simul multam experientiam colemus, discipulis uidelicet uolentibus.

1 comentario:

  1. Anónimo23:37:00

    Quotidie, cara Sandra, te magis et magis admiror. Et tuae (innatae?) propensioni ad linguam latinam (et graecam) discendam et docendam, et tuo etiam innato ad sempiternum laborem amori inuideo. Mihi quam maxime placet, et tantummodo dicere possum: Dii te adiuuent et propitii sint! Cura ut ualeas. Ludouicus.

    ResponderEliminar