Hos per dies nihil maximi momenti accidit ad scribendum praeter aliqua noua de linguis classicis, de quibus autem nunc exarare non mihi placet. Alias fortasse.
Hodie, lectores lectricesque beneuolentes erga Alexandram, selectionem haicuum affero. Fruimini enim uegetis carminibus Latinis recentioribus exeuntis XX et XXI ineuntis saeculorum, quae dicare aueo binis feminis, alteri cordatissimae, alteri candidissimae, librorum helluonibus ambabus, quibuscum una aut altera commercium epistularum Latinarum habeo. Quare illis? Quia semper earum uerba imaginibus musicaque comitata animum meum magnopere refocilant. Quia altera me dominam translucidam uocat, altera mihi recte inquit saepe uideri me ipsam damnare ad metalla.
En aliqua haicua tankaque hiberna uobis omnibus et maxime Angelo Baetico meaeque Auiculae Columbianae dicata:
Aves non novi:
volucres verbo tenus
hoc sunt in haicu. ............................... [Theodericus Sacrè, Alaudae ephem., 2005º]
Advesparescit.
Ingruunt (viden?) umbrae
Nox est... et... et.... me. ....................... [Theodericus Sacrè, ibidem]
media nocte
hortus nivalis somno
exterrebitur. ...................................... [Clemens Wojaczek, Libellus ferialis, 2000º]
sole et sale
siccatus vivis - abit
durius fimum. ................................... [Clemens Wojaczek, Ibidem]
Placide ningit,
arma uirique tacent.
Exspectat mundus. ............................. [Laurentius Grailet, Harundine, s.a.]
Ningebat mane.
Calida nox fuerat
Vndis per floccos. .............................. [Xauierus Fran Sin, Hieme 2009ª]
Silent in lecto.
Hiems... pluit. Auscultat
amplexus tepens. ................................. [Xauierus Fran Sin, Hieme 2009ª]
In perpetuum
Focus ignem lignorum
Eiusdem siluae. ................................... [Xauierus Fran Sin, Hieme 2010ª]
Abiit carrus.
Permanet ebriata
feno semita. ........................................ [Genovefa Immè, Haicua cottidiana, 1998]
Iter, quo rubet
foliorum rubigo,
fugit autumnus. ................................. [Genovefa Immè, ibidem]
tandem uenisti
libellulamque solui
captiuam mihi
quinos inter digitos
hoc autumno uesperi. ....................... [Akiko Yosano/Alexandra Ramos, Haicua hiberna, 2010]
Nauis in sinum
post hibernam procellam
penetrat tuta. ..................................... [Alexandra Ramos, Haicua hiberna, 2010]
Nemini nota
via quae seligenda:
Vitae compita ...................................... [Alexandra Ramos, Haicua hiberna 2010]
Salsis in lymphis
Turbulenti speculi
Aeternus liquor. ................................. [Alexandra Ramos, Haicua hiberna, 2010]
Tranquilla uolant:
circa nos nidificant
Alcedonia. ........................................ [Alexandra Ramos, Haicua hiberna, 2010]
Tota fluente
sonant pueris
et ovant nive rura. ........................... [Issa/Maximus Scorsone, Haicua, s.a.]
Caelum rubescit
per somnia sentio
auram labrorum. ............................... [Gerd Allesch, In modum haiku, Alaudae ephem., op. cit. 2005]
Nives quas cepi
manibus fiunt tepens
ros lacrimarum. .................................. [Gerd Allesch, Ibidem]
Florida via
pede candido tactae
susurrant herbae. ............................... [Gerd Allesch, Ibidem]
Rivulus riget
gelu, domi crepitat
in foco lignum. .................................... [Stephanus Weise, Vox Latina 45, 2009]
Fumus ascendit
in caelos ex niveis
domibus vici. ....................................... [Stephanus Weise, ibidem]
Suspirat rursum
«nives, venite, nives»
pectus hibernum. ................................ [Thomas Deneire, Harundine, s.a.]