Entradas

Mostrando entradas de mayo, 2010

Oἱ περὶ ἃλα καὶ κύμινον

Imagen
Per hos dies de multis rebus cogito, sed maxime de Plinio Maiore atque Erasmo Roterodamo in mente agito quippe quae, siue de hoc seorsum ab illo, siue de utroque coniuncto, et symbolam et acroasem et orationem parem. Amica autem mea Baetica iubet me sententiae Plinianae de Apelle (nulla dies sine linea!) parere et lectores Latinos (magis in dies miror quod sint!) non derelinquere. Nihilominus ego cultae sapientisque feminae uoluntati quam erudito Naturae Bibliothecario (sic a Lansio dicto) oboedire malo.

Symbola enim quam exaro, uersatur circa prouerbium quod "Qui circa salem et fabam" inscribitur in Adagiis Erasmi, cuius commentarius sic incipit:

Qui circa salem et fabam. Περὶ ἃλα καὶ κύαμον, i. e., iuxta salem et fabam. In eos dicebatur, qui se simularent scire quod nescirent. Siquidem diuini responsuri, fabam et salem apponebant. Unde qui inter sese de rebus arcanis communicarent, τοῦ περὶ ἃλα καὶ κύαμον appellabant. Ad hunc quidem modum scriptum legitur in Diogeniano, r…