Entradas

Mostrando entradas de julio, 2010

Aeterna ex Vrbe nouum in Orbem

Imagen
Aeterna ex urbe nuper reuersa sum. Pauca referam, cum post reditum uix uacauissem; nonnullae autem imagines (ut semper haud nitidae a me pessime captae praeter hanc infra positam) monstrare mihi libet quippe qui dies illi tres Romani pulcherrimi facetique fuerint. Nonnulli conuentus participes in gradibus Capitolii Ostiensis sessi Dominico die XI m. Iulii, nonnulli participes conuentus Romani "Monumenta viaeque" nuncupati, qui in memoriam et in honorem Iohannis Orbergi celebratur hos per dies in Academia Vivarii Novi, sessi sumus in gradibus Capitolii Ostiensis postquam Ostiae parietinae lustratae sunt atque antequam comoedia Plauti Amphitryo nuncupata ab histrionibus gregis, c. n. “Te.C.T.A. Clan H”, moderante Lucio Mazza, acta fuit. Comoedia Plauti Amphitryo nuncupata antica in urbe Ostiensi Latine acta: "Ego sum Sosia... non tu! Inter Hispanos apparent photographica in imagine superiore Carmen cara uxor Iohannis Iosephus isque ipse, Consaluus, Rodericus, Paul

De legendo citius lentius

Imagen
Discipulo I. A. Serrano optimo Clauis ad me uisendum Nudius tertius legi commentarium qui studium meum magnopere excitauit. Nam philologus quidam classicus Hispanus de sententia cogitans hac: Cum uel citius uel lentius legimus , nihil intelligimus, multum ille discrepabat ab opinione intelligendi nihil " si lentius legimus ", propterea quod, ut olim Fredericus Nietzsche dixerit: Philologia, ars legendi lente attente prudenter... oculis digitisque Ego tamen priori iudicio omnino subscribo, nam si scripta citius euoluantur oculis digitisque, neque ea bene percipere neque aliquid uoluptatis, si qua esset, capere possimus ex lectione. At si lentius, sermonis compages dissolui necesse esset ac subinde loquela nihil diceret et obmutesceret, nam, ut naturae rerum, ita linguae cuiuslibet uis atque maiestas in omnibus momentis fide caret, si quis modo partes eius ac non totam complectatur animo. Italus enim Caluinus textum putabat classicum esse illum qui tamquam grauis sonitus