Entradas

Mostrando entradas de enero, 2011

Amor condītur ut cibus

Imagen
Intra Marci Antonii Mureti opera omnia, qui auctor Francogallicus saeculi XVI "ea felicitate Tullianam expressit eloquentiam, ut nisi res, quas tractat, recentiorem scriptorem proderent, ipsum Ciceronem a te legi putares", carmen repperi admodum idoneum ad hoc scriptorium ideoque libet apponere hic:
Cum omnia in amōre misera sint, tum id omnium
Miserrimum est, potīrī amīcā cum velis.
Repulsā amor condītur ut cibus SALE:
Sine spē metūque īnsipidus atque īnsulsus est
.
Poeta trimetro iambico, ut uidetur, haud insulse usus est ad similiter exprimendum quod olim Ouidius disparibus numeris:
Quandō ego nōn timuī grauiōra perīcula uēris? Rēs est sollicitī plēna timōris amor.
atque etiam ille Arpinas summus eloquentiae Latinae princeps ac flumen aureum solutis uerbis:
Nōuī enim tē et nōn īgnōrō quam sit amor omnis sollicitus atque ānxius.



De anima salsa porcellorum ac suum

Amparo et Charo datum
Anno 2002 salsam symbolam de Testamento Porcelli scripsi in lucem editam tres annos post, qua magnopere delectata fui quod argumentum iocosissimum erat, quamquam hodie in melius eius multa mutarem. Fere quidem oblita eram huius libelli quippe quae aliis in insulsitatibus nunc temporis uerser, sed heri hodieque (quantas et quales synchronicitates!) per Telam Totius Terrae nauigans libenter recordata sum hoc opusculum de porcello illo salso qui bona externa, alimentaria uidelicet, atque interna, uiscera scilicet, legat familiariis ac necessariis suis et uariis hominibus.

Primum fuit quidam magister Nouae Caesareae qui de Cauia Porcello quaestionem habuit eis qui quodam in loco interretiali Latine pipilamus. Placet enim comprobare quomodo Latina lingua nomina peregrina adaptet suis normis formisque ueborum suorum per decursum temporum.
Deinde duae feminae optimae quae Saguntinam Domum Baebiam habitant, commentarios binos exarauerunt iucundissimos de porcellis et s…

De uiris tredecim cubitorum

Περὶ τῶν τρισκαιδεκαπήχεωνἀνδρῶν
Nonnullis abhinc mensibus scripsi de longurionibus commentarium, in cuius calce plura "de uiris tredecim cubitorum" pollicita sum alias exarare. Hodie hoc obscurum aenigma placet rimari non quod uiros tales πρώαν nouissem, sed quod hanc primam noui anni commentationem proferre in ueritatis lucem libet mihi minime timidae ad numerum XIII.
Prisci, ut Erasmus protulit, praelongos homines ridiculi gratia Longurionesappellabant:
Tredecim cubitorum: Homines insigniter procero corpore et hisce temporibus populario ioco taxantur, ut ignaui et inutiles. Quod ut alia pleraque manasse uidetur ab antiquitate. Sic enim eodem carmine Praxinoa de marito loquitur τρισκαιδεκάπαχυς, id est, Vir tredecim cubitorum, hyperbolicῶs significans enormiter procerum, quum esset tam insulsus, ut e mercatu pro nitro salem attulerit. De caliga Maximini nobis alias dictum est. Prisci praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant. Varro in Tripalo apud Noni…