De anima salsa porcellorum ac suum

Amparo et Charo datum

Anno 2002 salsam symbolam de Testamento Porcelli scripsi in lucem editam tres annos post, qua magnopere delectata fui quod argumentum iocosissimum erat, quamquam hodie in melius eius multa mutarem. Fere quidem oblita eram huius libelli quippe quae aliis in insulsitatibus nunc temporis uerser, sed heri hodieque (quantas et quales synchronicitates!) per Telam Totius Terrae nauigans libenter recordata sum hoc opusculum de porcello illo salso qui bona externa, alimentaria uidelicet, atque interna, uiscera scilicet, legat familiariis ac necessariis suis et uariis hominibus.

Primum fuit quidam magister Nouae Caesareae qui de Cauia Porcello quaestionem habuit eis qui quodam in loco interretiali Latine pipilamus. Placet enim comprobare quomodo Latina lingua nomina peregrina adaptet suis normis formisque ueborum suorum per decursum temporum.

Deinde duae feminae optimae quae Saguntinam Domum Baebiam habitant, commentarios binos exarauerunt iucundissimos de porcellis et subus, quos dum legebam fructa sum et grata eis reddo uoluptatem captam. En uobis, amicae, quod ille archidiaconus Saguntinus auctor Commentariorum de sale de sue scripsit saeculo XVI:

1. At demum quid de sue dicam, qua pecude, ut inquit Cicero, nihil genuit natura foecundius, cui perfacete idem animam pro sale datam fuisse dixit? Idque (ni fallor) propterea quod sui, bestiae omnium inertissimae stupidaeque neque ad aliquod ingenii opus (ut ceterae animantes) natae, perinde concessa fuerit uiuenti anima atque mortuae sal.
2. Nam, ut exanima illius membra, quo diutius asseruentur et sapiant ac ne putredine contabescant neue compages dissoluantur, adhibitus sal retinet, sic eidem uiuenti data est anima, tantum ut uiuat, ut adolescat et affatim pinguis reddatur, ut exin mortalibus omnium escarum suauissima et quasi prima fiat. Vnde ut moriens uiuat, sale pro anima imbui et condiri uult. Quo alimento sanis praecipue exercitisque corporibus, summo medicorum consensu, neque inueniri potest quicquam ualidius neque temperatius neque suauius.
___________________________
2-3 CIC. nat. deor. 2,160: Sus uero quid habet praeter escam? cui quidem ne putesceret animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus; qua pecude, quod erat ad uescendum hominibus apta, nihil genuit natura fecundius ║ CIC. fin. 5,38: ...ut non inscite illud uideatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret ║ Plut. Moralia 685c

Etiam Erasmus suis in Adagiis facultatem salis ad uicem animae fungendam descripsit, quod apud Plutarchum, ut supra annotauimus, quoque inuenitur:

Nam sunt, qui hac de causa salem "gratiam" nominarint, quod citra hunc omnia videantur insipida ingrataque. Quamquam illud maxime divinum in se sal habere videtur, quod a corporibus vita destitutis putrefactionem ac tabem arcet, neque sinit prorsum interire diu morti velut resistens animaeque, quoad licet, vice fungens. Huius ut est officium animantia tueri continereque neque sinere compaginem dilabi, itidem sal, animae exemplo, cohibet corporum harmoniam ad tabem tendentium, et membrorum inter sese amicitiam conservat. [...] Habet et illud quasi divinum sal, quia vim quandam gignendi genuinam habere credatur, vel hoc argumento, quod, sicuti paulo superius dictum est, seminalem vigorem expergefacit acuitque.
Plinius quidem commentarium excerpsit de argumento:
animalium hoc maxime brutum animamque ei pro sale datam non inlepide existimabatur.

Ego tamen insulsa non annotaui quod Plinius atque etiam Varro in libro de agri cultura memorat de subus et anima et sale, optime notatum a Saguntinis dominabus:

Suillum pecus donatum ab natura dicunt ad epulandum; itaque iis animam datam esse proinde ac salem, quae servaret carnem.

Vtcumque res sese habet, dum fontes Graecos quaero et libellos de eodem argumento addo et rimor plura huius aenigmatis de sale fungenti animae uicem, binis feminis Saguntinis relinquo hoc quantulumcumque:



Plura de Testamento Porcelli:

  • Jean-Jacques Aubert, "‘Du lard ou du cochon’? The Testamentum Porcelli as a Jewish Anti-Christian Pamphlet”, A Tall Order. Writing the Social History of the Ancient World 216, 2005, pp. 107-141.
  • E. Champlin, “The Testament of the Piglet”, Phoenix, Vol. 41, No. 2 (Summer, 1987), pp. 174-183.
  • R. Fercia, “Un singolare testamento privo della "heredis institutio": il cosiddetto "testamentum porcelli" tra "fabulae Milesiae" ed ellenismo giuridico”, Bullettino dell' Istituto di Diritto Romano "Vittorio Scialoja", Nº 40-41, 1998-1999, pp. 796-816.
  • G. Hinojo Andrés, “Rixoribus capitinas…Actas del X Congreso Español de Estudios Clásicos : (21-25 de septiembre de 1999), coord. por E. Crespo, Mª J. Barrios Castro, vol. 2, 2001, pp. 129-136.
  • G. Hinojo Andrés, “Estatuto lingüístico del Testamentum Porcelli”, Lógos hellenikós : homenaje al profesor Gaspar Morocho Gayo, coord. por J. Mª Nieto Ibáñez, vol. 1, 2003, pp. 159-168.
  • B. Lofstedt, «Probleme im Testamentum Porcelli”, Aevum: Rassegna di scienze storiche linguistiche e filologiche, Vol. 71, Nº 1, 1997, pp. 151-152.


Comentarios

  1. Anónimo18:08:00

    Versio Hispanica textus Archidiaconi Saguntini:

    "1. ¿Y qué decir finalmente del cerdo, la res, según Cicerón, más provechosa creada por la naturaleza, a la que él mismo dice muy ingeniosamente que se le dio alma para que le sirviera de sal? Y esto es así (si no me equivoco) porque al cerdo, la bestia más perezosa y estúpida de todas y que no ha nacido para llevar a cabo ninguna actividad inteligente (como los demás seres vivos), asimismo se le ha concedido en vida alma y sal a su muerte.
    2. En efecto, del mismo modo que la sal aplicada a sus miembros sin vida los mantiene para que se conserven más tiempo, mantengan su sabor, no acaben pudriéndose ni se deshagan sus articulaciones, así también, cuando está vivo se le ha dado alma sólo para que viva, se robustezca, se vuelva muy lustroso y luego se convierta en el más sabroso de todos los alimentos para los hombres y, por así decirlo, en el principal. De ahí que para que tenga vida estando muerto, hay que impregnarlo y condimentarlo con sal a fin de que le sirva de alma. Y para los cuerpos sobre todo sanos y robustos, según acuerdo unánime de los médicos, no puede encontrarse nada más eficaz, más equilibrado y más sabroso que este alimento."

    Versio Hispanica textus Erasmiani:

    "En efecto, hay quienes por esta razón llamaron 'gracia' a la sal, porque sin ella todo parece insulso y desagradable. No obstante, la sal parece que contiene en sí misma algo de divinidad, porque a los cuerpos sin vida los libra de la putrefacción y la descomposición, y no permite que mueran del todo, haciendo frente a la muerte durante largo tiempo y desempeñando las veces de alma, en la medida de sus posibilidades. Y no hay nada más divino que el alma. Pues así como su deber es proteger a los seres vivos y mantener unidas las articulaciones de sus miembros para que no se deshagan, de igual forma la sal, a ejemplo del alma, mantiene la armonía de los cuerpos, que tienden a la descomposición, y salvaguarda la amistad mutua entre sus miembros [...]. Tiene también la sal algo de divinidad, porque se cree que tiene una fuerza ciertamente genuina para procrear, o bien por este motivo (como un poco más arriba he dicho): porque favorece y estimula el vigor seminal."

    ResponderEliminar
  2. Sandra
    Queremos agradecerte las amables palabras que nos dedicas en tu blog y que hayas compartido este trabajo con nosotros, así podremos apreciar mejor la riqueza lingüística del Testamentum Porcelli.
    Gracias por descubrirnos al ilustre humanista y a su excelente obra Commentarium de sale.

    Gratias tibi agimus!

    Amparo y Charo. Saguntina Domus Baebia

    ResponderEliminar
  3. Gratias habeo tibi, Saguntina domina Amparo, maiores quod symbolam meam de Testamento porcelli memorauisti eamque ante oculos omnium posuisti.

    Gratias quoque refero tibi, Saguntina domina Charo, summas quod sapidum commentarium scripsisti de pecude cui anima salsa est.

    Sabéis que sigo y admiro todo lo que hacéis desde hace tiempo, no sólo lo que publicáis en vuestros respectivos blogs, sino también las actividades de la Saguntina Domus Baebia. Espero visitar vuestra domus algún día porque Sagunto es una ciudad por la que siento un afecto especial. Además, se lo tengo prometido desde hace algún tiempo a cierto dios de sandalias aladas y mágico caduceo, al que no conviene contrariar. También espero que vosotras algún día visitéis Cádiz para enseñarnos a levantar la Gaditana Domus Balborum o algo mínimamente parecido a vuestra maravillosa casa.

    Curatis ut ualeatis quam optime!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria