3.21.2011

Architectrix illa rerum natura dixisset

Vernales flores
florescunt necnon bella:
Mensis Mauortis*

En uobis, quibus Latine audire legereque lubet, uiuidus textus recitatioque dulcis ad spectaculum luctuosum illustrandum, quod his in diebus apud nos homines repraesentatur foedissimum visu, cum homo cum homine tot armis, tot telis instructus confligeret:


"At mihi sane plus quam ferinum, plus quam beluinum esse videtur armis confligere. Primum enim pleraque brutorum animantium in suo quodque genere concorditer et civiliter degunt, gregatim incedunt, ope mutua sese tuentur. Ne ferae quidem omnes dimicant (sunt enim et innoxiae, sicut damae et lepores), sed omnium efferatissimae, veluti leones, lupi, tigrides. Quamquam nec hae belligerantur inter sese, quemadmodum nos: canis caninam non est, leonum inter se feritas non dimicat, draconi cum dracone pax est, inter venena convenit; at homini nulla fera perniciosior quam homo. Rursum illae, cum pugnant, suis pugnant armis; nos praeter naturam arte cacodaemonum excogitatis instruimur homines in hominum perniciem. Nec illae quibuslibet de causis saeviunt, verum ubi vel fames stimulat in rabiem vel se peti sentiunt vel foetui suo timent.
Nos, Deum immortalem, quam frivolis de causis quas bellorum tragoedias excitamus! Ob inanissimos ditionum titulos, ob puerilem iram, ob interceptam mulierculam, ob causas his quoque multo magis ridiculas. Ad haec inter feras uni cum una bellum est idque perbreve ; et ut cruentissima pugna sit, una aut altera vulnerata discedit. Quando auditum est –id quod passim faciunt homines – centum milia beluarum multo laniatu concedisse? Adde quod, ut feris quibusdam naturale dissidium est cum aliis diversi generis, ita rursum habent cum quibus genuina firmaque cohaerent amicitia. At homini cum homine et cuilibet cum quolibet iugis pugna est nec ullum satis firmum foedus inter ullos mortalium. Adeo quidquid a sua recessit natura in peiorem degenerat speciem quam si natura malitiam ingenuisset.
Vis scire quam ferina, quam foeda, quam non digna homine res sit bellum? Spectastine aliquando leonem cum urso commissum? Qui rictus, qui rugitus, qui fremitus, quae immanitas, quae laniatio! Inhorrescit qui spectat etiam in tuto. At quanto foedius spectaculum, quanto immanius, videre hominem cum homine tot armis, tot telis instructum confligere! Quaeso te, quis homines crederet, nisi consuetudo mali sustulisset admirationem? Ardent oculi, pallent ora, furorem praefert incessus, frendet vox, clamor insanus, totus homo ferreus est, crepant arma, fulminant bombardae. Mitius erat si cibi causa homo hominem devoraret, si sanguinem hauriret; quamquam huc quoque ventum est a quibusdam, ut id odii gratia faciant, quod excusatius faceret usus aut necessitas.
At nunc idem fit crudelius telis veneno tinctis, tartareis machinis. Nullum usquam hominis vestigium. An credas hic ipsam naturam agnituram quod condidit? Et si quis admoneat, an non merito huiusmodi verbis sit exsecratura facinus impium? Quod novum spectaculum ego video? Quis Tartarus hoc nobis portentum edidit? Sunt qui me novercam appellent, quod in tam immensa rerum summa venena quaedam genuerim, quamquam et haec in hominis commodum cessura; quod aliquot animantia parum mitia finxerim, etiamsi nulla fera tam immitis est quin arte et officiis possit cicurari: hominis cura mansuescunt leones, mitescunt dracones, serviunt ursi.
Quae tandem est ista plus quam noverca, quae novam hanc beluam, totius mundi pestem, nobis dedit? Unum animal totum genui benevolentiae, placidum, amicum, salutare. Quid accidit ut in huiusmodi feram degenerarit? Nihil agnosco hominis illius quem finxi. Quis malus genius vitiavit opus meum? Quae saga mentem humanum excantavit et incantavit beluinam? Quae Circe nativam vertit formam? Iuberem ut ad speculum sese contemplaretur infelix; sed quid cernant oculi, cum mens absit? Tamen aspice te ipsum, si potes, furiose bellator, si quo pacto contingat resipiscere. Unde tibi minax crista verticis? unde fulgens galea? unde ferrea cornua? unde pinnati cubiti? unde squamae? unde dentes aerei? unde laminae? unde tela letifera? unde vox plus quam ferina? unde vultus iste plus quam beluinus? unde tonitru et fulmen, ipso Iovis fulmine tum formidabilius tum nocentius? Ego te divinum quoddam animal finxi; quid venit in mentem, ut teipsum in tam immanem beluam transformares, ut nulla iam belua futura sit belua, si cum homine componatur? Haec atque id genus alia permulta diceret, opinor, architectrix illa rerum natura."

______________________________________________________________________
* Haicu a Scriba Latino afflatum quod hodie, tum primi ueris primo die tum totius mundi die ad poesim celebrandam apponere meo in scriptorio perplacuit, ut etiam memoriae mandetur rerum naturam illam esse tum saepius parentem architectricem tum nonnumquam nouercam demolitricem.


5 comentarios:

  1. Placet, placet! Gratias tibi ingentes ago, Alexandra dilecta, ob tam pulchram retitationem quam nos attulisti.

    ResponderEliminar
  2. Necant ac gignunt
    Luxuriosae siluae.
    Est meridies.

    ResponderEliminar
  3. Balbutiabat Erasmus in bella... sicut fallebatur in feminas.
    Callidius Heraclitus cogitauerat: Proeliumst pariens.

    ResponderEliminar
  4. Bene exspectatus primum uenisti in scriptorium meum, Carole. Adsentior tibi: optima quidem recitatio est. At tu quoque haud pessime recitas!

    Gratias pro haicu ago tibi, Iunipere nequaquam communis, quippe quibus carminibus bene scias delectatam esse. Ceterum, fortasse Erasmus fallebatur de feminis, sed pariter atque plerique uiri. A te autem dissentio: ille Roterodamus minime balbutiebat, immo potius aperte dicebat et clariore uoce quam hic philosophus tuus "ualde obscurus", ut modo Ciceroniano referam, qui inuoluebat omnia.

    ResponderEliminar
  5. (Etsi multa contra bella recte dixerit, 'Alexandra, nonnullae Erasmi sententiae, e.g. pessimam pacem meliorem rem bello esse, mihi fatuae uidentur)
    Balbutiebat Erasmus contra bellum nonnunquam belle.
    "Proeliumst omnium parens",Heraclito prudentiore.

    ResponderEliminar