4.25.2011

De nobili alla

Dum librum quaerebam per Rete attinentem ad Plinium (libellus mihi persoluendus est his diebus), casu offendi alium qui studium meum mouit atque a labore academico me semouit (ut fere semper mihi accidit cum opera Latina luce descripta reperio nauigans per Telam Totius Terrae et delectationis causa rimor). Quod opus conscriptum est a Richardo Braithwaite (1588–1673), Anglico poeta, qui nomine ficto Corymboei opera sua in lucem edidebat.

Liber Barnabae Itinerarium or Barnabees Journall inscriptus (quod Latine Angliceque compositum esse nuntiat) prima in fronte imaginem pictam habet (saltem haec editio anni 1818, pulchre typis expressa imaginibusque delineatis instructa) in qua monstrat uirum fumum sugentem et expellentem fumariolo ex quo sententia fumo inclusa exit haec: SIC OMNIA FVMVS.

Ante eum praeterea, qui uiator quiescens uidetur tamquam quodam in stabulo, mensa posita est continens tres res, quae titulos offerunt singulos: sinistrorsum sarcinula uel inuolucrum ubi legitur OMNIA MEA MECVM PORTO; in media mensa uolumen tabaci in quo pittacium affixum est cum hoc titulo SICCVM ET HVMIDVM; dextrorsum uas uel urceum his litteris incisis: DATVR VACVVM ERGO FALLERIS. Post eum equus pascit uires herba reficiens tamquam comparatus ad iter pergendum suo cum equite uiatore.

Quod argumentum est libro "Faustuli Mirtilique nominibus insignito, Viatoris Solatio edito"? Versibus enim uariisque sententiis illustratum est:
Efficit egregios nobilis alla uiros. Aliam lectionem huius sententiae inueni quae pro alla habet aula; dictum autem ignotum mihi est, in sermonum Anglicum sic uersum contrariumque illius carminis de quo olim scripsi.

De "nobili alla", i.e., de nobili ceruisia illupulata, poeta uiator haec:
Ego enim mundum totum
Tanti esse quanti potum
Semper duxi: mori mallem
Nobilem quam vitare allam:
"Sobrius, similis apparet agno
Ebrius, Alexandro Magno"

Foecundi calices quem non fecere disertum? (HOR. epist. I 5, 19)
Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho. (VERG. ecl. 6, 15)
Si vitulum spectes, nihil est quod pocula laudes (VERG. ecl 3, 48: "Si ad vitulam...")

At mecum consentietis hos uersus numeris imparibus pactos uel optimos esse ad argumentum nobis enodandum,  etiamsi poeta cecinerit nomen Sileni  ebrius:

Mulciber, ūva, Venus, redolēns ampulla, Sīlēnus,
Effigiem titulīs explicuēre suīs.

Salsissimum modum mouendi studium ad librum legendum, cuius uersio Latina melior est procul dubio quam Anglica! Vobis relinquo, lectores beneuolentes, colloquium primum quod initium Itinerarii facit perlepidum:

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada