Emeritensia noua et alia hebdomadalia narratu digna

Tandem aliquid scribere meo in scriptorio possum de rebus quae in nouissima hebdomade acciderunt. Admiror semper magistros et discipulos qui cogitationes uel imagines in paginis interretialibus suis tam celeriter monstrant. Nam mihi necesse est in mente uersare diutius quae proferre uelim imperita dicendi et faciendi, quamquam, ut uere fatear, postquam incipere decerno, omnia fluunt expedita.

Ioannes Gil, nouus Academiae RAE sodalis
(Imago sumpta hinc)

Primus uel optimus hebdomadis praeteritae nuntius referebatur ad Ioannem Gil, perillustrem magistrum nostrum, qui nouus Academiae Hispanicae c,n, RAE sodalis electus fuit. Omnia eius uerba quae in commentariis periodicis in lucem edita erant, magno cum gaudio accepta erant a magistris et philologis Hispanis, quippe quod multum de Latina loquela legere possimus idque maximi momenti, sicut exempli gratia haec: "Latina lingua mortua non est, nam magistri sunt qui non tantum eam doceant, sed etiam Latine cum discipulis loquantur, sicut discipulus meus nomine Ioannes Cienfuegos quodam in Lyceo Xerensi". Die Iouis XII peregregio nouo Academico gratulari decreui per epistulas electronicas cogitans responsum accepturam esse nullum, sed id accepi... uiginti minutis post. Quem hominem!

Altera res noua hebdomadalis fuit celebratio VII Conuentus cultui Graeco-Latino dicati in Emeritensi oppido a die VI usque ad VIII diem, cui conuentui ego tertia uice intereram.



Placet quidem ad hunc conuentum adire mihi, rarae aui uolitanti per siluam hanc studiorum, uariis causis, sed maxime quod uires capiam atque auris uescar nouis dissimilibusque earum quibuss soleam cotidie, quippe quod haud facile sit neque usitatum meis cum collegis compartiri sermocinarique de Latinitate (ne Hispanice quidem) neque de rebus didascalicis methodisque nouis ad utramque linguam docendam, omnes obruti, ut uidetur, plurimis grauibusque pensis academicis...

II Certamen linguae utriusque UCA
Etenim, multi qui in Gaditana Facultate Philosophica et Litteraria linguam Latinam profitemur, discipuli sumus Ioannis Gil atque etiam Iosephi Mariae Magistri, qui illius quoque discipulus est (nunc temporis candidatus ad Rectorem UCA... Rem aliam nouam hebdomadalem!) et, quamquam multi  didicimus lingua Latina uti modo, ut aiunt, actiuo, plerique tamen collegae eam docent modo haud actiuo, ut ita dicam, id est, initium semper faciendo grammaticae et litteras Graecas Latinasque Hispanice explanando hoc unico proposito, ut discipuli in sermonem uernaculum uertant textus Latine Graeceque scriptos. Qua de causa mirum non est  nostro in altero Certamine linguae utriusque, quod eodem die initii Conuentus Emeritensis celebratum est, discipulis (quorum circa centum nobis nomina dederunt) periculum faciendum esse pariter atque illam probationem Selectiuam quae apud nos singulis annis fit continens breuissimum textum uertendum in sermonem uernaculum (tres quattuorue lineas Ciceronis uel Nepotis uel Caesaris uel Salustii, ad probationem nempe Latinam superandam, ad Graecam... Xenophontis) et quaestiunculas grammaticas et litterarias. Mihi fatendum est ab eo certamine aliqua parte haud parua dissentire (nam idonea occasio nobis praebetur ad aliquod nouum dissimileque faciendum par Academiae, sedi uidelicet scientiae et progressus) necnon displicere quomodo nonnulla acta fuerint. At haud amplius de hoc dictura sum, quamquam facies nescit simulare.

Sed transeamus iam ad Emeritensia noua.

Semper puto hos Conuentus a moderatoribus situs interretialis c.n. CulturaClásica.com paratos uideri Oasim media in deserta locorum uastitate, ubi uires, ut supra dixi, refectae sunt a uiatoribus humanistis. Hoc anno multum Latine (orationes optimae ab Eduardo Engelsing nostro atque Aloisio Miraglia tribus discipulis comitato habitae) atque etiam aliquid Graece (Christoporus Rico, quem Antonio nostro Magno "Agamador" commendaui, omnibus perplacuit et delectauit) audiuimus. Fabulam quoque Plauti Casinam spectare facetissimam potuimus in antiquo theatro Emeritensi (forte fortuna tempestas bene sese nobis habuit et postremo non pluit) necnon interesse officinis optime instructis a magistris Lyceorum (illarum a Germanico salsissimo et domina Amparo docta paratarum ego particeps fui), qui ultra officia scholastica in quae incumbunt, tempus consumunt subsiciuum aliis laboribus, Interreti scilicet Participatiua siue Web 2.0 aut consociationibus didascalicis, ut Chiron aut Saguntina Domus Baebia.

Quidnam enim uel optimum omnium fuit? Sine dubio homines cupidi fautores amantissimi linguae ac cultus Latini Graecique eodem in oppido Hispanico pulcherrimo conuenti, inter quos praeterire nolim quendam discipulum meum, nomine Antonium Rodríguez, cuius magistra fui abhinc circa quindecim annos. Prima uice ille erat particeps et multum sermocinati sumus per duas horas, dum reliquias inclutas Emeritenses oculis collustrabamus una cum aliis participibus (quamuis fere nihil spectaremus, immersi in colloquium). Perplacet inuenire antiquos discipulos nunc temporis magistros optimos sollicitos de methodis docendi magis idoneis. Etiam omittere nolo praesentiam trium discipularum, Regulae et Marthae et maxime Iuliae, quae linguae Latinae studere pergere cupit per se ipsa, utpote quod nostro in Gradu Humanitatum tantum fieri possit linguam Latii antiquam per six menses discere.

Quae plura? Homines semper, feminae scilicet mirae atque uiri candidi humanissimique omnes: Iosephus Gaditanus et Ioannes Cienfuegos eiusque uxor Carmen perbella et Paulus et Ansgarius et Saluator et Rodericus et Nerea pulcherrima (intus forisque) @bourdonner et Ferdinandus @ferfifol et Rapha (quibuscum tribus mihi placuit Convivium apud sodales lepidum compartiri una cum tribus discipulis Aloisii) et Iacobus @latinimberbe et Guadalupe @rivuslupe et magister Gaditanus Augustinus Montañés et Carmen Ramos sodalis olim mea cara et Magna Anna illa Vocis Graecae Magnusque Carolus Cabanillas et dominus Ludouicus Inclán et Maximus Hermes IoannesVi et Iacobus (Santi) Emeritensis et alii multi...

Etiam aliquos desideraui: amica Baetica mea carissima, femina illa sola quacum commercium epistularum Latinarum habeo,  hoc anno afuit, cui has imagines pictas illic monstratas inspicere libuisset multum:



Gratias enim plurimas ago omnibus qui conuentum instruxerunt optimum permirumque, de quo plures commentarios et imagines euoluere et certiores esse uos potestis hic et maxime hic:  #Emerita

Has flammas postremo, quae singulis annis in cordibus multorum ad linguam Latinam Graecamque modo uiuo discendam accenduntur, hoc anno scilicet Emeritae, non extincturas esse, ut solet, post aliquos dies spero comsumptas inertiae dulcedine.

Videatis sultis has imagines alias (pleraeque pessimae a me captae, ut fere semper, quoniam usa sum telephono gestabili uel tabella electronica), sed factae maxima dilectione: 




Comentarios

  1. Quam magnam paginam, deliciam nobis! ^^

    ResponderEliminar
  2. Deliciae mihi fuerunt sermones conuiuales serere tecum, Ferdinande, atque cum aliis sodalibus Emeritensibus. Ceterum, pagina tua de Philologia Classica in deliciis maioribus habetur.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria