De "lege coniecturae innocentiae" pari omnibus


   Per hos dies in quibus multum dictum est de Gallis eorumque "lege coniecturae innocentiae" et de Germanis eorumque "praecipitibus accusationibus" et de Hispanis eorumque "cucumeribus insontibus", recordata sum quandam facetam fabellam ab archiepiscopo Hispano Bernardino Gomesio Miede (ca. 1515-1589) in Commentariis de sale conscriptam (Valentiae 1579), in qua primae partes actae sunt a quodam facetiore mireque perarguto parasito cui nomen est Moretus, "sic ab eius colore fusco dictus a Paulo Iouio (1483-1552), Italo historico elegantissimo, propter insignem illius parasitandi artem inter illustres sui temporis relatus". Quamuis nondum inuenerim ubi exacte relata sit haec historia inter opera Pauli Iouii Nouocomensis quotquot extant omnia, nisi ficta sit, ecce tamen uobis:

   "Sed hanc quidem multo augustiorem inter proceres et magnates urbis comparari [Moretus] solitus erat in conuiuiis, comiter ac sine contumeliae aculeo unicuique quod suum esset appingens.
   Nam superioribus diebus forte, accumbentibus Hispanis simul et Gallis cum eodem Paulo Iouio in mensa perillustris Cardinalis Farnesii, Moretus huic addictissimus, interim cum Gallis agens, multa de Hispanis cum summa eorum uituperatione referebat. Cum Hispanis uero contra, Gallos laudando uehementer extollebat. Interrogatus ab Italis cur modestiae Hispanorum apud Gallos tam impudenter detraheret sibique ab Hispanis plura accepturo tam male consuleret?: «Quia noui -inquit-  utriusque gentis ingenium; Gallis enim, quia plura sibi arrogant, non tam propriae laudes quam aemulorum uituperationes gratae fiunt. Hispani autem, paulo gloriosiores, laudari apud se aemulos libenter patiuntur, quoniam ex eorum laudibus maiores sibi accrescere putant. Quare dum sic me gero, et omnibus ualde gratus sum et capio munera parte ab utraque simul."


At nolite sollicitari, lectores lectricesque beneuolentes, aculei paulo salsiores  in Hispanos a me ipsa intorti erunt in posteriore commentario, ne insulsum bellum Hispanico-Gallicum neque Hispanico-Germanicum frustra sumamus hodie.

Comentarios

  1. Anónimo16:08:00

    Ego autem, Alexandra, exprobro eos qui in primis insipienter, inconsulte, arroganter ac praeiudiciose de bacterio illo letali in cucumeribus horticolas Hispanos insimulauerunt diffamaueruntque.
    Ceterum, luem lugeo et peritiae medicorum sanitatique Germanorum fido.
    Sit intoxicatis mortuis Terra leuis.
    Xauierus Barbastrensis

    ResponderEliminar
  2. Recte dicis, Xauiere, et consentio.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria