8.29.2011

De paedagogia speciali

Ad Georgium

Nonnullos abhinc dies symbolam a Nicolao Sallmann scriptam iterum legi "De duobus generibus Latinitatis hodiernis" [Acta Selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002), Romae-Matriti, 2006, pp. 231-240], cuius prior pars tractat sermonis cottidiani et Latinitatis Ciceronianae classicae formam atque altera pars est de sermone Latino hodie docendo et discendo et adhibendo, i. e. de libertate loquendi. Quamuis multa illic scripta studium excitauerint meum, nunc tamen mentionem praecipuam facere uolo uerborum horum:


 "Iam alteram (breviorem) partem orationis assecuti sumus, i. e. ad methodum docendi et discendi. Non loquor de scholis lyceis gymnasiis universitatibus, quibus opus est paedagogia speciali, quippe cum instituant alumnos plus minusve invitos, quos oportet methodis commodis et suavibus allicere ad litteras Latinas. Mea interest amatorum, qui desiderio Latino impulsi suo Marte accedunt ad sermonem Latinum. [...]".



Quid exacte dicere uoluerit hoc in loco peregregius Nicolaus Sallmann haud admodum intelligo (μαθήτρια γὰρ βραδεῖα εἰμι), quoniam non solum methodum Latinae linguae docendae et discendae actiuam, ut ita dicam, aut uiuam aut ex rerum natura petitam uideri modum maxime opportunum commodumque et suauissimum omnium ad studium litterarum Latinarum allicendum ego sentiebam (nam "quid magis naturae congruens -ut uerba Michaelis uon Albrecht afferam scripta in eodem libro pag. 32- quam de litteris Latinis ea lingua loqui, qua conscriptae sunt?"), sed etiam putabam alumnos qui saltem Studiorum Vniuersitatem ad Latinam Graecamque linguam et litteras discendas petunt, haud inuitos agere, sed potius "desiderio" utriusque linguae cultusque Graeco-Latini "amore" impulsos.

Vtcumque res sese habet, professor Sallmann recte dixit hac in parte: paedagogia speciali opus est... sed, mea quidem sententia, non tantum discipulis, sed praecipue magistris professoribusque "qui a Coetu Romano desciuerunt -ut Arcadius Auellanus inquit- et, quoniam ciuilitatem Romanam exuere nolunt, has disciplinas conseruandas prosequendasque iudicant; uerumtamen, quum usum sermonis et exercitationem in rebus scholasticis defectione amiserunt, Latinam linguam ex auctoribus Romanis eruere atque tamquam ab extrinseco in usum linguae introire tentant. Hos fortasse philologos recte appellabimus."

Magister cuiusdam Lycei qui paucos abhinc annos methodo Orbergiana uti coepit atque etiam primum quadam in Vniuersitate mense Septembri continenti linguam litterasque Latinas profitebitur, ad me misit epistulam uehementer excruciatus cogitatione hac: qua uia ambulet optima ad docendum. Fateor respondisse me quoque esse satagiam propter optimam uiam academicam docendi inueniendam (quae forsitan non alia sit quam illa Humanistarum!), quippe quae eadem cruciamenta mihi sint nonnullos abhinc annos. Difficilius enim est, ut mea fert opinio, linguam Latinam in Academia docere quam in Lyceis, cum nobis professoribus praecipuum propositum sit, ut dicunt, inuestigatio scientifica atque inquisitio philologica.

Nobis itaque professoribus paedagodia specialis quaerenda est, si alumnos allicere uolumus ad litteras Latinas, id est, necesse est nos et sermonem Latinum callere ususque scholasticos scire et philologiae haud ignaros esse. Ceterum, cum Nicolao Sallmann consentio hoc in loco:
Cum plurima pars Lyceorum ["et Vniuersitatum" ego adderem] non artem loquendi ["neque intelligendi" ego dicere auderem], sed facultatem legendi ["uel potius uertendi in sermonem uernaculum" ego denuo adderem] praescribat, institutio scholaris muta manebit nec revivescere poterit.
Plura de hoc argumento iterum scribam otiosa.


2 comentarios:

  1. G. Tárrega16:54:00

    G. Sandrae sal.
    Multi profecto, Sandra, numerantur fines illius methodi Orbergii itemque multa sunt beneficia Linguae Latinae studii. Ex quibus unum est sine dubio gazas antiquitatis legere ualere, textus penitus intellegere, cum iis quoque disceptare. Non pauci magistri ultimis temporibus LLPSI adhibuerunt in lyceis, ut nouis uiis allicerent alumnos ad studia Latinitatis. Fructus hucusque amplissimos, opinor, id consilium reddidit et Lingua Latina iam demum alio modo ubique docetur. Quid multa? Quidni etiam in Studiorum Vniuersitate Litteras Latinas Latine profiteri? Quidni uel studia linguistica etiam Latine excolere? Omnino enim adsentior illustrissimo magistro Von Allbrecht, qui quidem symbolam illam iucundissimam “De Lingua Latina in Philologia Latina adhibenda” (EC 122) exarauit. Nonne plerumque anglice faciunt in studiis anglicis, gallice in gallicis, germanice in germanicis? Altera ex parte, non est infitiandum nos magistros magno opere egere recta ratione Latine docendi, nam omnia certe sunt saeculo XX mutata (Humanistae, ut apud te referebatur, longe aliter docebant). Nos non docuerunt Latine: quonam modo Latine doceamus? Vt recte canebat Horatius noster, 'Dimidium facti qui coepit habet: sapere aude'. Quod ad Linguam Latinam loquendam attinet, paulum adhuc habemus, nondum hac magnificentia fruimur. Quidni iam incipimus? Omne initium, ut aiunt, difficile. Ita vero, ego autem addo: FINIS CORONAT OPVS: Latine docere, Latine expedite sermocinari, Latine omnia explanare, ostendere, patefacere… ut Lingua Latina regeneretur, renascatur oribus nostris, compedibus prorsus liberetur. 'Vna est' —teste Ouidio—, 'quae reparet seque ipsa reseminet, ales: Assyrii phoenica vocant'. ‘Magnum quid adgrediamur’ suo quisque Marte: fiat denuo auis phoenica, etiam in Facultatibus.
    Valeas

    ResponderEliminar
  2. Imo ex corde spero fore ut mihi enarres quomodo tibi Latine profitenti sese habeant omnia in Vniuersitate.

    ResponderEliminar