Entradas

Mostrando entradas de abril, 2011

De nobili alla

Imagen
Dum librum quaerebam per Rete attinentem ad Plinium (libellus mihi persoluendus est his diebus), casu offendi alium qui studium meum mouit atque a labore academico me semouit (ut fere semper mihi accidit cum opera Latina luce descripta reperio nauigans per Telam Totius Terrae et delectationis causa rimor). Quod opus conscriptum est a Richardo Braithwaite (1588–1673), Anglico poeta, qui nomine ficto Corymboei opera sua in lucem edidebat.

LiberBarnabae Itinerariumor Barnabees Journall inscriptus (quod Latine Angliceque compositum esse nuntiat) prima in fronte imaginem pictam habet (saltem haec editio anni 1818, pulchre typis expressa imaginibusque delineatis instructa) in qua monstrat uirum fumum sugentem et expellentem fumariolo ex quo sententia fumo inclusa exit haec: SIC OMNIA FVMVS.

Ante eum praeterea, qui uiator quiescens uidetur tamquam quodam in stabulo, mensa posita est continens tres res, quae titulos offerunt singulos: sinistrorsum sarcinula uel inuolucrum ubi legitur OMNIA …

Facile dictu, difficile factu

Decem praecepta magistro humanistae tenenda in commentariis periodicis q. n. Estudios Clásicos(1970, pp. 274-275) nuper offendi, quae in sermonem Latinum uertere uolui atque interpretari lectoribus curiosis ac raris magistris linguae Latinae Graecaeque cupidis, sententiis nonnullis aliqua parte mutatis:
1. Noli existimare Humaniorum disciplinarum praecipuum propositum esse mentem formare tamquam gymnasticis exercitiis. 2. Noli quoque putare tales disciplinas usui esse tantummodo ad etyma noscenda. 3. Existimes maximi momenti uirtutem ipsam textuum, qui per se de homine ac de humaniore cultu nobis loquantur. 4. Abnues autem uirtute tali potiri posse tantum per uersiones in sermonem uernaculum. 5. Incumbas quam primum in textus quam expeditissimos, sine pondere scilicet notionum grammaticalium persaepius inutilium. 6. Redigas in simpliciorem modum artem grammaticam, maxime uerborum structuras regulasque syntacticas. 7. Redigas quoque in minimum lexici usum, uocabula uidelicet praecipu…

De lumine uno Græarum

Imagen
Cum amicā Baeticā commercium epistularum Latinarum adhuc habeo -mirum creditu nostris in temporibus!-, femina reuera doctissima, quae persaepius ad me mittit exhibitiones imaginum pulcherrimas et carmina cantusque per instrumentum uulgo Power Point nuncupatum, plerasque ab aliis, sed nouissimas ab ea ipsa confectas, sicut quas nudius tertius ad me misit de quodam pictore Anglico cui nomen est Eduardus C. Burne-Jones (1833-1898) antehac mihi ignotus. Inter omnes imagines una studium meum admodum excitauit, quippe quae Latinis uersibus comitata esset. En uobis:

Ex prima statim fronte carmen haud facile lectu intellectuque mihi uisum fuit, nam textus exaratus est pariter ac titulus uel inscriptio Latina antiqua, litteris scilicet capitalibus incisus et commis ac punctis carens. Octo hexametros complectitur, qui mythum Agenoridae maxime compendiose illustrant. Quis auctor uersuum sit, plane nescio, quamquam aliquo in loco a quodam Gulielmo Morris (1834-1896) pactos esse legi, at minima uel…