Entradas

Mostrando entradas de julio, 2011

De sonu Latino `gn´ et nostra littera `ñ´apud Nebrissensem

Imagen
Lectionem grammaticam mihi cachinnos mouere numquam in animo finxissem. Nam illo in libro auctoritate Academiae c.n. RAE in lucem nuper edito quem abhinc aliquos dies summatim existimaui (qui liber alioqui mendis non solum typographicis refertus est), locum iocosum de lingua Latina pronuntiationeque Hispanorum corrupta offendi ab Antonio nostro Nebrissensi descriptum. En uobis initium (rationem uero interpungendi aliqua parte mutaui et menda aliqua enmendaui): `N´ praecedente `g´ quem sonum habeat magna totius Hispaniae cum omnibus doctis controuersia est. Omnes namque Hispani `signum´, `pignus´, `agnosco´ et similia sic proferunt ac si `c´ pro `g´poneretur. Viri tamen eruditi Graeci et Latini dictiones huiuscemodi sono quodam ex utraque littera misto lingua ad palatum tota molliter illisa pronunciant. Nemo scit hodie quemadmodum ueteres illi non modo `gn´ sed alias quoque litteras proferebant. Est tamen longe credibilius ueros litterarum sonos in Italia et Graecia resedisse qua…