12.31.2011

Anno ueteri ualedicamus concinentes

Χάρις ὑμῖν καὶ εἰρήνη ἐν τῷ νεῷ ἔτει ἀπὸ Ἀλεξάνδρας


       Intra paucarum horarum spatium nouus annus incipiet quem spero ultra crisin oeconomicam quam grauiter patimur atque ultra altercationes et asperas et cotidianas quae ubique terrarum nobis subsident, prosperum ac propitium fore omnibus uobis amantibus utriusque linguae, praesertim Latinae. Quamobrem quid melius est quam ueteri anno ualedicere concinentes cum Horatio hoc carmen dulcissimum (carm. III 9) in quo poeta suauiter altercatur sua cum puella.

       De Amoebaeo carmine agitur cuius haec lex est, ut "qui posterior dicit, priorem uincat, maius aliquid subiiciendo". Versuum systema est Asclepiadeum quartum, i.e., uersus Glyconicus quem sequitur uersus Asclepiadeus minor:


      Ode porro haec tanti aestimatur a Scaligero, ut eius describere sententiam non pigeat. Sic ait libro VI Poetices (editio secunda a.1581, p. 880):
"Omnes inquam [scil. Horatii Odae] tantae sunt venustatis, ut et mihi et aliis prudentioribus omnem ademerint spem talium studiorum. Inter caeteras vero duas animaduerti quibus ne ambrosiam quidem aut nectar dulciora putem. Altera est tertia quarti libri: 
           Quem tu, Melpomene, semel  / Nascentem placido lumine videris. 
Altera est nona tertiae: 
Donec gratus eram tibi.  
Quarum similes malim a me compositas quam Pythionicarum multas Pindari et Nemeonicarum, quarum similes malim composuisse quam esse totius Tarraconensis rex."
     Ecce uobis carmen a choro concinentium c.n. Tyrtarion cantatum et hoc in loco a Ludouico Desprez interpretatum atque optimis notis illustratum:

 

HORATIVS: Dōnec grātus eram tibī,
nec quisquam potior bracchia candidae
ceruīcī iuuenis dabat,
Persārum uiguī rēge beātior. 
LYDIA: Dōnec nōn aliā magis
ārsistī, neque erat Lydia post Chloēn,
multī Lydia nōminis
Rōmānā uiguī clārior Īliā. 
HOR.: Mē nunc Thressa Chloē regit,
dulcēs docta modōs et citharae sciēns,
prō quā nōn metuam morī,
sī parcent animae fāta superstitī. 
LYD.: Mē torret face mūtuā
Thūrīnī Calais fīlius Ornytī,
prō quō bis patiar morī,
sī parcent puerō fāta superstitī. 
HOR.: Quid sī prisca redit Venus,
dīductōsque iugō cōgit aēneō,
sī flāua excutitur Chloē,
rēiectaeque patet iānua Lydiae? 
LYD.: Quamquam sīdere pulchrior
ille est, tū leuior cortice et improbō
īrācundior Hadriā,
tēcum uīuere amem, tēcum obeam lubēns.
***

Valeatis quam salsissime omnes usque ad annum MMXII, quem felicem faustum fortunatum uobis  lectoribus precor ex hoc insulso scriptorio. 

Beati estote neque leuiores cortice neque improbo iracundiores Hadria!

12.11.2011

Quid omnia superans hodie uel fortissimum est?


     Ecce exemplum "preambuli" uel Priamel primum quod in Graecia scriptum esse dicitur a poetria Sapphone compositum:
οἱ μὲν ἰππήων στρότον οἰ δὲ πέσδων,
οἰ δὲ νάων φαῖσ΄ ἐπὶ γᾶν μέλαιναν
ἔμμεναι κάλλιστον͵ ἔγω δὲ κῆν΄ ὄτ-
 τω τις ἔραται.   
      En tibi, candide lector, aut tibi, lectrix beneuola, "preambulum" hodiernum quod hodie forte casuque offendi, dum per rete uniuersale nauigabam, a me in sermonem Latinum uersum atque illustratum:

Hodiernum "preambulum" quod aiunt Priamel

12.07.2011

De pollice presso uel uerso utroque


Imago ab Alberto Montt delineata sumpta hinc 
[Verba mutata Latineque uersa sunt a me] 

       Placent mihi retia uel fora quae dicuntur socialia per Interrete abundantia, sed haud omnia uidelicet: Nam quamquam "homo esse naturā animal sociale" dicitur (uel potius "politicum" apud illum Philosophum, i.e πολιτικὸν ζῶον),  loca tamen ubi homines sese conueniunt, quasi Theatrum Mundi, neque aequalia neque idonea sunt ad sermones serendos. Exempli gratia, forum istum frequentatissimum "Facebook" nuncupatum mihi aliquando displicet utpote strepitosum quasi Circus Maximus atque animos oculosque saepius distrahens in res alienas; alterum autem praefero, illa scilicet quasi silua interretialis ubi auiculae diuersae minurritiones proferunt et suaues et breues. 

     Abhinc nonnullos dies, uerbi gratia, illo in canoro foro retiali quidam minurriens gratulatus est nostro Nemini etiam minurrienti, quippe qui probationem quandam superauisset, sententia usus hac: "Pollices erectos tibi ostendo!", quae sententia studium mihi mouit ideoque actutum quaesiui quomodo antiqui Romani  uerbis expresserint hoc signum nobis hominibus hodiernis notissimum ad approbationem significandam.

     Inter omnia etenim propter quae Facebook distinctius est quam cetera fora, manicula apparet illa pollice uerso sursum, quod sibi uult PLACET (figura autem maniculae pollice uerso deorsum significante uidelicet contrarium, i.e. DISPLICET, infeliciter non exstat). Quae consuetudo unde ueniat, in dubio esse uidetur uel potius in errore, nam in Antiquitate Graeco-Romana res sese aliter habebat, quod Erasmus ille Roterodamus recte et breuiter et sapienter suis in Adagiis expressit huiuscemodi:

PREMERE POLLICEM, CONVERTERE POLLICEM (746
Antiquitus in pollice fauoris erat studiique significatio. Qui faueret, pollicem premebat, qui minus faueret, pollicem conuertebat. Qui gestus in prouerbium abierunt, ut iam premere pollicem dicatur, qui quoquo pacto fauet, conuertere qui male uult. Plinius lib. XXVIII, cap. II (25): 
Pollices, cum faueamus, premere etiam prouerbio iubemur.  
Iuuenalis (3, 36-37): Conuerso pollice vulgi / Quemlibet occidunt populariter.  
Horatius utroque pollice dixit pro summo fauore (Hor. Epist. I, 18, 65-66): 
 Consentire suis studiis qui crediderit te Fautor,
utroque tuum laudabit pollice ludum
.  
 Porphyrion enarrat hunc ad modum: Vtroque pollice, id est utraque manu συνεκδοχικῶς, synecdoche a parte totum. An qui vehementius laudat, manus iungens iungit pollicem cum proximo. Acron hoc pacto: Vtroque | pollice συνεκδοχικῶς manu utraque, sublataque pariter ac saepius mota. Hic enim gestus valde laudantium est. Sane utrunque, sicut ex iis coniici licet, prouerbii origo fugit.
Nomisma dictum "de Cavillargues" (ca. saec. II-III) ubi editor ludorum pollicem pressum exhibet.
In Museo Archaeologico Nemausi  (uulgo Nîmes) [Imago sumpta hinc]
Gulielmus Baxterus uersus supra appositos Horatianos nota illustrauit hac:
Vtroque pollice, compresso significare volebant deosculandum esse eum qui bene luserat; contra conversis pollicibus ignave devictum necari jubebant. Eo enim modo necantur pulices: Et verso pollice vulgi, Quemlibet occidunt populariter (Juvenalis 3, 36). Frustra se hactenus torserunt eruditissimi. Quid apertius?
Si ergo Latine gratulari uel deosculare aueres eum qui hoc in Theatro Mundi partes suas bene egisset, caue  uertere pollicem siue deorsum siue sursum sic:

Pollex uersus siue deorsum siue sursum:
signum mortis utrumque apud antiquos Romanos

Immo potius preme quam citissime utrumque pollicem, nam pro gratulatione approbationeue contra uidereris tuo in animo ei exoptare hoc: "Volo uehementer ut omnia tibi infeste uertant!"

***
Post Scriptum:

Auro cedit honos, auro uaenalia iura, 
 Auro plebs fuluo pollice utroque fauet. 
Omnia diuitiis diuina humanaque pulchris 
Parent et quicquid sub Ioue mundus habet.

Ferdinandus Arcaeus Beneuentanus scripsit  
(Salmanticae 1533)