1.27.2012

De duobus et coetibus et nominibus


   Mensis Ianuarius fugit celer et scriptorium meum manet insulsum atque uerbis uacuum. Age Alexandra, nihilne nouum habes quod dicas? Ita uero est. Timeo equidem ne nihil nouum (dies tero negotiosissimos) neque maximi momenti sit. Bene, Alexandra, cogita. Fortasse autem res una sit noua. Fortasse. Die Mercurii superiore duobus coetibus interfui: alteri una cum omnibus Gregis nostri professoribus Latinae linguae ad disciplinas proximi anni academici inter nos dispertiendas, alteri cum sodalibus condiscipulisque Circuli Gaditani. 

   Primus coetus, in quo nos conuenimus undecim collegae, productus est usque ad fere duas horas et dimidiam. Omnia uere optima sese habuerunt mihi propterea quod scholas Phoneticae et Morphologiae Latinae iterum ministrabo discipulis Gradus tertii (annis superioribus professor quidam antiquior eas mihi eripuit). Etiam pergam moderari scholas nonnullas ad usum Latinae linguae exercendum cum discipulis primi Gradi. 

   Alter autem coetus fuit lepidior et amoenior, nam quamquam breuior et minus frequentatus quam primus (tantum quinque homines, tres scilicet professores et duo discipuli) lingua Latina primas partes egit. Sodali Custodio professori linguae Arabicae tempus defuit ad acroasim Latinam parandam de rudimentis arabicis et ea de causa alia legimus. Capitulum primum et secundum rimati sumus de Historia Apollonii regis Tyri, quae lente et accuratius euoluimus. Fabula nobis aliqua in parte mouit quandam... nescio quomodo dicam, fortasse  quandam commiserationem ac tristitiam. En uobis pars:
    Et cum pater deliberaret, cui potissimum filiam suam in matrimonium daret, cogente iniqua cupididate, flamma concupiscentiae, incidit in amorem filiae suae et coepit eam aliter diligere quam patrem oportebat. Qui cum luctatur cum furore, pugnat cum dolore, uincitur amore; excidit illi pietas, oblitus est se esse patrem et induit coniugem. 
   Sed cum sui pectoris uulnus ferre non posset, quadam die prima luce uigilans inrumpit cubiculum filiae suae, famulos longe excedere iussit, quasi cum filia secretum conloquium habiturus, et stimulante furore libidinis diu repugnanti filiae suae nodum uirginitatis eripuit, perfectoque scelere euasit cubiculum. Puella uero stans dum miratur scelesti patris impietatem, fluentem sanguinem coepit celare: sed guttae sanguinis in pauimento ceciderunt. 
   Subito nutrix eius introiuit cubiculum. Vt uidit puellam flebili uultu, asperso pauimento sanguine, roseo rubore perfusam, ait: "Quid sibi uult iste turbatus animus?" Puella ait: "Cara nutrix, modo in hoc cubiculo duo nobilia perierunt nomina."
  Modo in hoc cubiculo duo nobilia perierunt nomina... Num alius modus est simplicior impietatis talis illustrandae? Quantam simul uenustatem!

  Discipuli qui nobiscum erant Latine nesciunt plurimum, sed Patricia et Daniel lectione Latina fructi sunt, mea quidem sententia, eaque fuit sine dubio una ex optimis rebus quae acciderunt mense Ianuario.

3 comentarios:

  1. "Nobilia" ante nomina certissime est scribendum, i.q. Schmeling scripsit, nisi memoria me fallitur (editionem enim eius non habeo ante oculos), et Kortekaas in paginae calce explicat, cum supra maluerit ductum codicum manu scriptorum sequi et illud "duo nubilia perierunt nomina" in recensione prima (RA) inventum retinere, quae lectio eo difficilior videtur quo minus credibilis, si licet lectori contra philologorum leges quasi πρὸς κέντρα calcitrare. Altera autem in recensione (RB) scribitur potius "duo nobilium nomina perierunt," quod minus placet quam "nobilia nomina."

    Placet cum hoc primo capitulo legere a parte quadragesima prima usque in quadragesimam quartam, ubi pater alter alteram filiam ita, sed omnino aliter, vulnerat, ut sanguis de illa egrediatur effluatve (verbum enim pendet de recensione). Ultimum capitis quadrigesimi tertii aenigma quam maxime placet, sed confiteor totam fabulam unum videri mihi aenigma quam maxime involutum atque indeprehensibile.

    ResponderEliminar
  2. Vtinam mihi iuueni discipulae magister aut magistra fuisset siue in Lyceo siue in Vniuersitate quibuscum lectiones tales iuncundas euoluissem, sed apud nos hoc fabularum genus moris non est legere in scholis. In Hispania enim fortasse notior sit haec fabula in sermonem nostrum uersa saeculo XIII cui titulus est “Libro de Apolonio”, sed procul dubio uersio Latina pulchrior! Ecce huius antiquae uersionis Hispanicae uersus qui ad “nobilia nomina deperdita” referre uidentur:

    “Ama, dijo la dueña, jamás por mal pecado,
    non debe de mi padre seyer clamado.
    Por llamarme él fija téngolo por pesado;
    es el nombre derechero en amos enfogado.”

    Si forte difficile sit intellectu lectoribus non Hispanis, en uersio Latina, soluta uidelicet et plus minusue libera:

    “Nutrix -puella ait-, malum propter peccatum
    numquam mihi pater est uocandus.
    Me appellabat filiam ideoque in me est incasus;
    nomen rectum ambobus est conflagratum”.

    ResponderEliminar
  3. Est et versio Anglica quae inter fabulas vel Shakesperianas vel pseudo-Shakesperianas (et fortasse a Wilkins quodam lenone scriptas) numeratur: nam si ab illo sit scriptum, omnium eius pessima fertur esse habenda haec fabula, cui nomen "Pericles, princeps Tyri." Multae ex eius fabulis e histrionum scaena in latum quadram cinematrographicum sunt motae, sed verisimile est nos numquam spectaturos Principem Tyri ut iam Coriolanum hodie videmus vel antea Titum Andronicum vidimus in pelliculas redditos (etiamsi Britanni olim conati sunt). Sed hoc forsitan felicius: nam malo Latinam Apollonii historiam quam illam Periclis et Anglicam.

    Ut exemplum huius poetae (vel lenonis, si philologorum coniecturae non nimis aberraverunt) ingenii, proferam hanc sententiam, vel duos versus qui in sententiae formam quasi in morbum incidunt:

    "Bad child; worse father! to entice his own
    To evil should be done by none."

    Quae verba Latine sic exprimere possumus:

    "Mala filia, pater peior! ut suam alliciat
    ad scelus oportet a nullo fiat."

    nisi et in hac torta et quasi cruciata compage verborum etiam plus sensus et artis inesset quam in versibus Anglice scriptis, quippe quae lingua non soleat admittere tales verborum ambages quae ab infinitivo exoriantur modo ut in passivam et inanem sequentiam verborum propter risibile quoddam homoeoteleuton inter se titubantium non tam cadant quam collabantur, neque exprimant nisi sensum tritum et stultum.

    Utinam esset nobis versio melior quae in pelliculae formam redderetur: nam argumentum ipsum non sine venustate potest spectantibus multum afferre oblectamenti. Fortasse Hispanus quidam homo cinematographicae artis peritus id munus suscipiet :)

    ResponderEliminar