4.16.2012

De linguis et sonoris et gesticulatoriis


      Suaue carmen linguā "gesticulatoriā" -i.e, gestu manuum ad communicandum usā- comitatum modo offendi per paginam interretialem "You Tube" nuncupatam, auctore Paulo McCartney, cantore scilicet illius gregis musici clarissimi  c.n. "The Beatles". Titulus carmini est "O mi Cupido":

     
      Primum equidem pelliculam talem uidi audique integram, ut oportebat, id est, omnibus sensibus qui mihi sunt. Deinde tamen musicam uocemque auscultare uolui oculis clausis, quasi caeca essem, cogitando de amico luminibus oculorum experti. Postremo eam spectaui sine sonitu, quasi surda essem...

     Dum sonitu ablato inspiciebam puellam gestu manuum loquentem, magnopere mirabar quod paene ad uiuum sentiebam musicam sonoram, at simul constristabar quod haud omnes gestus intelligere poteram sine auditu uocis musicaeque praecedenti. Tunc in mentem statim uenerunt uersus hi Ouidiani Artis Amatoriae (I  573-4):
atque oculos oculis spectare fatentibus ignem:  
saepe tacens uocem uerbaque uultus habet.

      Homines reuera exstant qui dicant tantummodo licere sermocinari loquelis "uocalibus" uel uoce praeditis atque etiam qui putent minime fieri posse "loqui", si linguae, quibus ii utantur, non sint nisi hodiernae eaeque praesertim natiuae uel maternae, quod Minerua mea minime intelllegit crassissima. Nam omnis sermo, ut compertum est, praeditus est symbolis notis signisue arbitrariis siue sonoris siue gesticulariis ideoque neccesse est cuiuslibet linguae symbolis eiusque sintaxi recte uti discere idque non solum ut bene intellectum sit quodcumque audire aut legere uelimus, sed etiam ut ad uiuum exprimere possimus omne quod ceteris hominibus dicere aueamus.

    Quibus dictis, insulsissimi mihi uidentur qui dicant impraesentiarum nihil "exprimi" posse eisdem symbolis sintaxique quibus per saecula usi sint tot tantique homines non solum Romani et Graeci quondam, sed etiam recentiores Europaei atque oriundi ex quauis terra, quorum nomina nunc praetermitto utpote qui plus quam mille sint, plurimi uidelicet uiri ac feminae qui uerba sonora scriptaque ad uiuum Latine Graeceque dixerint per decursum plus quam mille annorum.

   Sed praesertim insulsissimi omnium mihi uidentur ipsi, quippe qui existiment minime fieri posse colloqui uel exprimere quod sentiant usi lingua quam docent, etiamsi eam dictitent amare laudareque prae omnes alias.

1 comentario:

  1. Georgius10:33:00

    Et ego eos nequeo intellegere. At plerique, ut opinor, quam methodum acceperunt, tantummodo imitantur. Vtcumque, sunt etiam qui Linguam Anglicam Hispanice doceant, et Germanicam, et Gallicam! Nunquam, ut uerum loquar, intellexi eas uias nisi a regulis excipiantur. Sed proh dolor temporibus hodiernis plures sunt qui doceant lingua sua natiua, non lingua 'per se' quam doceant. Si agitur de Lingua Latina, antiqua, ‘mortua’, undique excusationes afferuntur. Quamobrem maximi aestimo exempla magistri illius Miragliae et multorum aliorum, qui remis uelisque efficere conantur ut uera exempla praebeantur. Res patet, uideant omnes, experiantur. Et tu uale, amicissima.

    ResponderEliminar