4.04.2012

Fatum

Angelo Lusitano

Poetae Ioannis Pascoli (1855-1912) pagellam miram nuper amicus quidam magnopere cordatus mihi monstrauit in foro quodam nefando quod nonnumquam mel ac delicias inter amara atque insubida plurima offert. Inter carmina a poeta Italico concinnata uobis selegi uersus 295-311 poematis "Catullocalvos-Satura" inscripti quod pertinet ad Librum de poetis (1891-1910) idque dicare uolo omnibus hominibus corde limpido liquidoque qui adhuc somniis credunt:

Iosephi Malhoa (1855-1933) pictura "O Fado"(1910) nuncupata

AMOR
1
                                 
295*Ut violae circa ripas et flumina, cum ver
incipit et clari vicerunt frigora soles,
permulcent auras, procul et via fragrat odore
et procul aeria fruitur novitate viator:
at propius cupide ripas accede, viator:
nullus odor naris temptabit, nulla voluptas:
300sic et amor: dum primus abest, dum fervet oletque:
si propius tandem, victus dulcedine, tangis,
iam nec olet nec fervet amor nec denique quicquam est.
             2
*Ut flos in clausis humilis viget hesperis hortis
inter odoratas violas et lilia, nullo
305in pretio, quippe ex se nullum exspiret odorem:
praeteriens luci despectat iure viator:
ast idem redeat multa vel nocte viator:
nocte olet et secum vigil aurea sidera mulcet:
sic amor: ut luci despectent (?), ut male volgo
310audiat; ut tranquilla quies advenit et umbra,
ille animum quodam secretum ture vaporat.


_____________________________________________________________
*v. 294 sqq. Plin. H. N. XXI 18: odor suavior e longinquo, propius admotus hebetatur ut violae.
  v. 303 sqq. Plin. H. N. XXI, 18: Hesperis noctu magis olet, inde nomine invento.


2 comentarios:

  1. Tibi congratulor ab inventione Pascoli. Mihi placet. Fortasse magnus poeta, et Latine, nonne? Vidistine hoc:
    http://www.youtube.com/watch?v=tJrGaOF-bOw.

    ResponderEliminar
  2. Quamquam ego minime inueni Pascoli paginam eius Latina carmina continentem (nempe Consaluus noster mihi monstrauit), uoluptatem tamen eius poematum legendorum primum cepi. Procul dubio magnus poeta fuit, nam eius Latina carmina in quibusdam certaminibus poeticis praemio aureo ornata sunt haud semel.
    Christophorum Rico Graece loquentem non tantum uidi per pelliculas, sed etiam coram in conuentu Emeritensi anno praeterito. Doleo uero quod hoc anno mihi non licet conuentui interesse qui Emeritae iterum celebrabitur diebus continentibus.

    ResponderEliminar