5.12.2012

De superbis debellandis

Parcere subiectis et debellare superbos 
(Verg. Aen. 6, 853)

"Volverán en su forma verdadera / cuando vieren con presta diligencia /
derribar los soberbios levantados, /y alzar a los humildes abatidos  /
por mano poderosa para hacerlo." Cervantes,Coloquio de los perros.
Imago mutuata hinc

       Omnes homines qui in litteras Humaniores incumbunt et Musas politiores frequentant, et bonos agendi et peritos dicendi atque inde ciues honestos de Re Publica bene meritos reddi dicitur. Sed haec sententia, ut mea opinio fert, haud omnino uera est. Multis enim obuiam iui per decursum uitae qui, quo peritiores studiorum Artis Humanitatumque esse palam dicebantur, eo magis superbiae atque uanae eloquentiae, minus modestiae atque sermoni ueri prae se ferebant, quod puto minime fieri debere eis qui reuera conditi essent salibus Musarum.

      Homines contra offendi qui etiamsi numero multo minores, sed magis callentes utriusque linguae quam alios sese de eodem iactantes, modestiam maximam atque permiram humanitatem clam ostendebant. Quo comperto, ducor ad cogitandum utrum homines tales uitio superbiae affecti quales sese ipsos existiment esse ueros Humanistas, reuera in litteras Humaniores incumbant an potius tantum uolitent circa Musas mansuetiores simulantes esse alios quam sint, quasi apes per pastus floridos uagas atque errantes sine certa sede nihil mellis dulcis per ora producentes. Homines hi superbi et inurbani et agrestes persimiles elatissimis montibus asperrimisque collibus passim circumuaguntur bestiarum more non solum in andronibus, ut ita dicam, humanisticis Academiarum Lyceorum Gymasiorumque, sed etiam in compitis quadriuiisque urbium, in quibus debellandis coercendisque et de medio tollendis nullam seueritatem usquam inuentam esse acriorem aut uehementiorem puto quam in sale.

        Etenim sali innatum est dura peredere ideoque illum uescum appellat Lucretius, quod ignea ui sua corrodat et quasi uescatur omnibus, quemadmodum eiusdem hemistichio ostenditur: 
Et uesco sale saxa peresa.
        Tantummodo ergo sale Musarum mero, id est ui ignea uescaque quam hominibus artes liberales adferunt uerae, fieri potest omne debellare genus frigidae tyrannidis ac superbiae. 


No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada