9.18.2012

"Occurrit tibi nemo..." (Mart. 3, 44)


      Scholas instruo de disciplina cui nomen est "Phonetica et Morphologia Latina". Hoc anno nouo academico denuo a discipulis quaeram optimam enuntiationem linguae Latinae. Maximi momenti est quantitates uocalium atque consonantium sonus discere et modum nullum meliorem inuenio quam poetas legere. Nam syllabarum tenores ac ualores ex frequentissima poetarum lectione mutuandi sunt, si quis cupiat non mensuram solum carminum, sed diuinum illum concentum texturamque canoram aliquando referre.


Vojin Nedeljkovic carmina Latina recitat: 
Martialis Epigramma III 44

 


***


Textus sumptus ex libro c.t. "Sermoni Romani ad usum discipulorum",
edidit Hans H. Orberg, Domus Latina, 2004, p. 60.
 _______
*** v. 7:  nōn dipsas mediō perusta sōle,  ..... [dipsa -adis f = genus bestiae serpentis]

3 comentarios:

  1. Quam magnifica est Roma Aeterna! Est tam utile ad docendam nostram linguam latinam! Salve mea magistra!

    ResponderEliminar
  2. Est mirabile quomodo tempus fugat. Iam paene quindecim annos docebas nos Phoneticam Latinam illic.. Reddo tibi gratias!!!

    ResponderEliminar
  3. Ah! Sed fugit interea, fugit inreparabilis tempus! Exspectatissimus uenisti, Antoni mi, meum in scriptorium! Et tecum consentio: Roma est Aeterna et magnifica.

    ResponderEliminar