11.18.2012

De mammis stillantibus


      Legere pergo librum Valahfridi Stroh attente et pedetemptim non tantum quod inter alia multa diuersaque mihi legenda haec lectio iterum facta lingua Hispanica iucundior fit quam Francogallica, sed praesertim quod a me poposcit moderator commentariorum periodicorum, quibus nomen est Minervahuiusce opusculi existimationem exarare eamque Latine, quod  procul dubio agam libentissime.

       Plurimae sunt sententiae et quaestiones, quae hoc in opusculo continentur atque studium maximum excitant meum, quoniam haud paucae insunt notitiae, quas confitendum est mihi ignotas esse, quod sibi uult multum mihi adhuc discendum esse. Hodie autem uobiscum compartiri aueo una hisce ex historiolis mihi noua.

Editio princeps Latinum textum continens
a Luca Holstenio prodita a. 1663
     Quot feminae Latine scribentes uobis, lectores mei candidi, lectrices desideratissimae, notae sunt quarum scripta in decursu litterarum Romanarum antiquarum supersint nonnulla? Omnibus quidem clarissimae sunt cum Cornelia, nata circa annum 190 a. Chr. n., P. Cornelii Scipionis Africani filia, Gracchorum mater, cuius tantum exstant uerba pauca eius epistulae ad Gaium filium missae ex libro Cornelii Nepotis de Latinis historicis excerpta, tum Sulpicia, quae Augusto regnante floruit et dicitur unica poetria Romana esse, cuius carmina tradita sint, quae inueniri possunt in tertio libro Corporis Tibulliani (c. 13 – 18), ubi amorem suum cantat Cerinthum.

         Praeter unam et alteram Latine scribentem siue saeculo IV  siue Medio Aeuo, Enchiridion Litterarum Latinarum paene nullum mentionem facit cuiusdam feminae Christianae nomine Vibiae Perpetuae, quae ineunte saeculo III (anno 202 uel 203) scripsisse refertur de eius uitae ultimis diebus antequam ad bestias in amphitheatro iacta fuerit, imperante Septimio Seuero.

      Secundum Valahfridi sententiam hoc agitur de rarissimo testimonio feminino inter litteras a maribus fere uniuerse conscriptas, quales sunt Latinae (p. 150). Nam descriptae sunt extremae horae iuuenis huius Africanae, matronae, "liberaliter institutae", uiginti annos natae matrisque "filii infantis ad ubera", una cum eius ancilla Felicitate aliisque adolescentibus Catechuminis.

            Textus manu scriptus lingua Latina a Luca Holstenio inuentus in lucem editus est anno 1663. Circa duos saeculos post repertus est (historiam miram!) textus Graecus, qui iuxta Latinum proditus est anno 1891. Et quamquam in dubio positum est utra uersionum sit e manu Vibiae Perpetuae exprompta, utrum Latina Graecane, plerique studiosi Vibiam Perpetuam Latine scripsisse acta sua, quae postea in sermonem Graecum uersa sunt.

           In libro peregregii Stroh nihil de hoc dicitur praeter mentionem Vibiae Perpetuae, nihil de historia transmissioneque huius textus, sed mentio mihi occasioni fuit idoneae, ut plura scrutari uellem, quod propositum esse debet cuiusque optimi libri.

           Vtcumque res sese habet, ecce uobis paragraphus secunda deprompta ex paginis optimis, ubi "Passio S. Perpetuae" euolui potest Latine Graeceque:

[2] Apprehensi sunt adolescentes catechumeni, Reuocatus et Felicitas, conserua eius, Saturninus et Secundulus. Inter hos et Vibia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta, matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechumenum, et filium infantem ad ubera. erat autem ipsa circiter annorum uiginti duo. haec ordinem totum martyrii sui iam hinc ipsa narrauit sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit.

Imago sumpta hinc, ex editione scil, Parisina anni 1891 lucis ope descripta.

          Sed de omnibus quae ex Perpetuae actis usque ad diem hodiernum legi, lectione nondum perfecta, studium haud paruum mouerunt meum uocabula et locutiones ad maternitatem alludentes, gemmas nempe pretiosissimas et rarissimas Latinitatis:

II 1. Vibia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta, matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechumenum, et filium infantem ad ubera.  
III 6. O diem asperum! Aestus ualidus turbarum beneficio, concussurae militum. Nouissime macerabar sollicitudine infantis ibi. 
8. Tunc exeuntes de carcere uniuersi sibi uacabant: ego infantem lactabam iam inedia defectum, sollicita pro eo adloquebar matrem et confortabam fratrem, commendabam filium; tabescebam ideo quod illos tabescere uideram mei beneficio. 
9. Tales sollicitudines multis diebus passa sum; et usurpaui ut me cum infans in carcere maneret; et statim conualui et releuata sum a labore et sollicitudine infantis, et factus est mihi carcer subito praetorium, ut ibi mallem esse quam alicubi.  
VI 7. Tunc quia consueuerat a me infans mammas accipere et me cum in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium diaconum, postulans infantem. 8. Sed pater dare noluit. Et quomodo Deus uoluit, neque ille amplius mammas desiderauit, neque mihi feruorem fecerunt, ne sollicitudine infantis et dolore mammarum[1] macerarer.  
XX. Horruit populus alteram respiciens puellam delicatam, alteram a partu recentem stillantibus mammis[2].

     Sunt qui dubitent an haec acta martyrologica manu scripta sint feminina, sed haud ueri similius mihi uidetur uerba talia ex calamo exire posse masculino. 
   
__________
[1] "Dolorum mammarum" mentionem facit Plinius Maior (nat. 36, 139): " Ostracitae ... poti sanguinem sistunt et inliti cum melle ulcera doloresque mammarum sanant".

[2] Auctorem antiquum inuenio nullum qui locutionem q.e."stillantes mammae" usurpet. Longinquus enim prospicitur necnon alienus ille uersus Vergilianus (Georg. 3, 310): "laeta magis pressis manabunt flumina mammis". 


No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada