12.05.2012

De mola salsa pro ture


     Hodie, me praesente, Dissertatio Doctoralis defensa est optima a Iesu Muriel sub ductu magistri Iosephi Mariae Maestre et sodalis Raphaelis Gallé, quae agebatur de opere cui titulus est Graecarum institutionum compendium a Michaele H. Ledesma Valentino medico conscriptum (Valentiae 1545). Discipulus doctorandus in studium operae strenue incumbuit et "criticam", quae dicitur, editionem confecit necnon primum in sermonem Hispanicum eam uertit. 
     Multum operae et laboris et annorum consumpsit auctor, quippe quod opus Latine Graeceque conscriptum non solum diffusum esset, sed praesertim litterae Graecae typographicae difficiliores lectu plerumque essent. Gratulor enim Iesui pro Dissertatione optima atque etiam eius moderatoribus. Professores quoque participes tribunalis iudicantis sententias protulerunt disertissimas, quibus multum didici.


      Quisnam autem sit Michael Hieronymus Ledesma, fortasse requiritis. Ecce Vincentii Pratavi Flandri carmen in auctoris encomium in calce operis:
     "Quis tu? Grammaticus. Simul Ledesma.
      Quis tu? Sum logicus. Simul Ledesma.
      Quis tu? Rhetoricus, Simul Ledesma.
      Quis tu? Philosophus. Simul Ledesma.
      Quis tu? Carminis auctor. Simul Ledesma.
      Quis tu? Sum medicus. Simul Ledesma.
      Quis tu? Graecus. Et est quoque hic Ledesma.
      Quis tu? Osor ἀσόφων. Et est Ledesma.
      Quis tu? Barbara temno. Sic Ledesma
      Quis tu? Sum ingenio acri. Et est Ledesma
      Quis tu? Lingua eloquens. Simul Ledesma
      Ast haec iuncta tenet tamen Ledesma
      Solus. Si petis, id unde? Est Ledesma."
      Quisnam edepol esse potest simul tot homines? Nemo quidem nisi humanista.

      Tandem uobis excerpsi uerba epistulae nuncupatoriae ad Dominam Mentiam a Mendoça, Calabriae Ducem et Zenetensem, quae mihi admodum placuerunt; suspicamini, lectores mei, lectrices meae, qua de causa:
"[...] Nunc uero nostrum hoc quale quale est munusculum alacri fronte, ut solita es, Sereniss(ima) Princeps, accipies, Plinianae illius sententiae non oblita, mola nempe salsa tantum eos litare, qui non habent thura. Vale." 



No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada