Entradas

Mostrando entradas de abril, 2012

Hispani ubique

Imagen
Heus! Hispani ubique uersantur atque apparent sicut nunc temporis certiores facti sumus per teleuisificam seriem et facetam et lepidam quae "Españoles en el mundo" inscribitur, cuius ultima pellicula a me nuper spectata de Hispanis Neapoli uersantibus acta est. 

      Et hodie casu legens quendam commentarium in rete omnium gentium repertum de Plinio Maiore eiusque monstris fabulosis, denuo epistulam Plinii Minoris ad historicum Tacitum missam de incendio Vesuuii euoluere uolui atque ibi repperi (mirum lectu!) quendam amicum Plinii Maioris (antea a me non animaduersum), qui nuper ad eum ex Hispania uenerat. Quisnam sit hic homo nihil dicitur praeterquam uir fortis ac strenuus prae omnes se fert, nam postquam propter calamitatem imminentem acrius et instantius corripuit matrem atque adolescentem Plinium Caecilium, illius scilicet patientiam, huius securitatem, non moratus ultra proripuit se effusoque cursu periculo ablatus est incertus utrum amicus adhuc esset  uiuus an…

De linguis et sonoris et gesticulatoriis

Suaue carmen linguā "gesticulatoriā" -i.e, gestu manuum ad communicandum usā- comitatum modo offendi per paginam interretialem "You Tube" nuncupatam, auctore Paulo McCartney, cantore scilicet illius gregis musici clarissimi  c.n. "The Beatles". Titulus carmini est "O mi Cupido":


      Primum equidem pelliculam talem uidi audique integram, ut oportebat, id est, omnibus sensibus qui mihi sunt. Deinde tamen musicam uocemque auscultare uolui oculis clausis, quasi caeca essem, cogitando de amico luminibus oculorum experti. Postremo eam spectaui sine sonitu, quasi surda essem...

     Dum sonitu ablato inspiciebam puellam gestu manuum loquentem, magnopere mirabar quod paene ad uiuum sentiebam musicam sonoram, at simul constristabar quod haud omnes gestus intelligere poteram sine auditu uocis musicaeque praecedenti. Tunc in mentem statim uenerunt uersus hi Ouidiani Artis Amatoriae (I  573-4): atque oculos oculis spectare fatentibus ignem:  saepe ta…

Fatum

Imagen
Angelo Lusitano
Poetae Ioannis Pascoli (1855-1912) pagellam miram nuper amicus quidam magnopere cordatus mihi monstrauit in foro quodam nefando quod nonnumquam mel ac delicias inter amara atque insubida plurima offert. Inter carmina a poeta Italico concinnata uobis selegi uersus 295-311 poematis "Catullocalvos-Satura" inscripti quod pertinet ad Librum de poetis (1891-1910) idque dicare uolo omnibus hominibus corde limpido liquidoque qui adhuc somniis credunt:
AMOR
1 295*Ut violae circa ripas et flumina, cum ver
incipit et clari vicerunt frigora soles,
permulcent auras, procul et via fragrat odore
et procul aeria fruitur novitate viator:
at propius cupide ripas accede, viator:
nullus odor naris temptabit, nulla voluptas:300sic et amor: dum primus abest, dum fervet oletque:
si propius tandem, victus dulcedine, tangis,
iam nec olet nec fervet amor nec denique quicquam est.
             2*Ut flos in clausis humilis viget hesperis hortis
inter odoratas violas et lilia, nullo3…