Entradas

Mostrando entradas de noviembre, 2012

De 'domo arborea' imperfecta

Imagen
De nouo modo habitandi quasi auis 
                       Absolūtam nunc habitāre mōlem                        Somniāuī egens quasi passer exsul,                        Auream domum arboreamque sēdem,                        Au, sine rāmīs. 
*
Legatis Syllabarii haicua hic.


De mammis stillantibus

Imagen
Legere pergo librum Valahfridi Stroh attente et pedetemptim non tantum quod inter alia multa diuersaque mihi legenda haec lectio iterum facta lingua Hispanica iucundior fit quam Francogallica, sed praesertim quod a me poposcit moderator commentariorum periodicorum, quibus nomen est Minervahuiusce opusculi existimationem exarare eamque Latine, quod  procul dubio agam libentissime.

       Plurimae sunt sententiae et quaestiones, quae hoc in opusculo continentur atque studium maximum excitant meum, quoniam haud paucae insunt notitiae, quas confitendum est mihi ignotas esse, quod sibi uult multum mihi adhuc discendum esse. Hodie autem uobiscum compartiri aueo una hisce ex historiolis mihi noua.

     Quot feminae Latine scribentes uobis, lectores mei candidi, lectrices desideratissimae, notae sunt quarum scripta in decursu litterarum Romanarum antiquarum supersint nonnulla? Omnibus quidem clarissimae sunt cum Cornelia, nata circa annum 190 a. Chr. n., P. Cornelii Scipionis African…

De historiola Latinitatis per Valahfridum Stroh illustrata

Imagen
De libro a professore Valahfrido Stroh scripto eoque primum Germanice euulgato anno 2007, qui erudite salseque compositus de historiola Latinitatis "ab ouo usque ad mala" agit, certo comperi postquam editio princeps in sermonem Francogallicum uersa est, id est anno 2009. Certum uero est uersionem exstare Latinam, admodum compendiatam, quae per rete omnium gentium facile inuenire possumus, cui titulus est "De lingua Latina non semel mortua, sed semper rediviva", oratio scilicet habita Romae in conuentu omnium gentium De Latinitate futura, d. Veneris 25 Mai. a. 2007, cuius lectione oppido fructa sum, sed desunt quidem illustrata haud pauca capitula studium mouentia, quae in libro uidelicet legere possumus.
     Euolui equidem lingua Francogallica opusculum per exemplar lucis ope descriptum libri eius, qui in pegmatibus Bibliothecae nostrae inest apud eiusdem auctoris alios. At quamquam iam tunc mihi admodum placuit lectio multorum capitulorum (nomen enim "G…

Sal Musarum

Imagen
In lucem interretialem editum est opusculum memorandum quod hebdomade ultima Romana mensis Iulii perfeci propter cuius causam proh dolor scholis Latinis matutinis interesse non mihi licuit, si simul uisitare Bibliothecas et horas iucundas easque postremas in Vrbe Aeterna una cum familia degere uolebam.
     Nomen enim Proposito Didascalico PI2-12-014 est, aridum nempe et siccissimum et insulsum nomen ad propositum admodum dulce, quamobrem id mutare in melius uel saltem personans suauius aures mihi uisum est. Ecce uobis, lectores candidi, lectrices beneuolentes:

Premite hic