3.12.2013

De quodam munusculo

Rore recenti
herbae gemmant uigentque 
sale Musarum

       Hoc in scriptorium, cuius quattuor anguli recordationibus iucundissimis altaque pace scatent, hodie intrare uolui silentium rumpens per aliquot partes temporis minutas ad relinquendum munusculum hīc conditum (ubinam terrarum melius?) intra eius parietes candidos.
           Die Iouis superiore, dum Valentiae in quodam Conuentu iucundo uersabar, ut orationem dicerem de lumine atque umbris institutionis grammaticae, moderatores quidam Vniuersitatis Studiorum Gaditanae collegis professoribusque per litteras electronicas academicas omnibus nobis communes q.n. "Tavira" nuntiauerunt hoc: propositum illud, cui nomen "SAL MVSARVM" dederim, Praemio Primo cohonestatum esse propter nouitatem suam didascalicam anno academico praeterito 2011/2012.
           Vbi primum nuntium legi incredula die Saturni ex Valentia redita domum sana fessaque, praemium tale inauditum esse putaui, quippe cum 'Musae salsae' meae aliis multis propositis attinentibus ad disciplinas diuersas et technicas et scientificas et oeconomicas praepositae sint. Re autem uera nescio utrum aliquid maximi an minimi ponderis sit (immo potius id non flocci facio), sed compartiri munusculum, quantulumcumque est, uolui cum lectricibus lectoribusque meis adhuc fidelibus, si forte alicui magis gaudio sit quam mihi.

8 comentarios:

  1. Universitati studiorum Gaditanae toto ex corde et summo gaudio gratulor, quippe quae praemio maxime decoro honestetur: videlicet salsissima profestrice, quae etiam antiqua renovat studia et sui ingenii fructibus auget nomen gloriamque universitatis. Felices Gaditanos, qui talem inter facultatem numerent!

    ResponderEliminar
  2. Gratias quoque tibi, Nemo, nam sine te aliisque qui Latine scribitis in Rete Vniuersali, propositum exsistere et proficere non potuisset.

    ResponderEliminar
  3. Tibi necnon collegis tuis de praemio luculento congratulor! Quam felices sint qui linguas priscas modo renovato jucunde discant!

    ResponderEliminar
  4. Tu quoque, Irisate, partes egisti haud secundas hoc in proposito, utpote cui nomen "Sal Musarum" ego ipsa imposuerim per te.

    ResponderEliminar
  5. Haicu incipientem perpulcherrimum nuntiumque laetissimum lego! Gaudeo plurimum et gratulor uobis qui, certa sum, non sine merito praemium hoc primum accepistis.

    ResponderEliminar
  6. Haicu est, ut bene scis, dicatum tibi, suauis Ros. Pergratum fuit te nouisse in Conuentu Valentino. Gratias tibi agimus pro congratulatione. Valeas multum.

    ResponderEliminar
  7. Tibi gratulor !

    Et gaudeo te silentium rupisse.

    ResponderEliminar
  8. Atque ego ipsa gaudeo quod hoc in scriptorium intrauisti ter, quod optimum praesagium uidetur, nam "numero Deus impare gaudet".

    ResponderEliminar