4.12.2013

Ex mellito dulcisonoque ore


       Diuersa documenta et chartas schedasque, quas hos dies complere et scribere debeo, quasi scopulos aufugio taedio grapheocratico capta, unde alia iucundiora peto, ut liber Ioannis Maldonati Hispaniola inscriptus, quem euoluo per editionem a profestrice Hispalensi Maria Angelorum Durán Ramas anno 1983 instructam eamque sumptam ex pegmatibus librorum Bibliothecae nostrae, ubi Atilii Degrassi opusculum quoddam et Petri Calderón de la Barca fabulam c.t."Vita somnium est" quaerebam.

     Ecce una et altera linea acti primi, ubi loquitur Trilus:
Juan de Maldonado. Hispaniola. La Española (Barcelona 1983)
Editio a Mª Ángeles Durán Ramas parata.

      Numquam edepol! scriptum inter auctores probatos cum antiquos tum recentiores uocabulum "dulcissum" mihi obuiam ierat. Qua de causa editionem principem (non exstant alias editiones praeter modernam Barcinonensem) rimata sum si forte aliud exaratum esset (forsan "dulcissimoque": cf. CIL, VI, 21787 = ILCV, 96 : domino patri dulcissimo mellito). At ecce id quod inscipitur liquide scriptum:

Ioannis Maldonati Hispaniola (Burgis 1535)
       Vae nobis lippis philologis, qui lautissima uerba inquinamus! Sententiam quidem q.e. "copia ex mellito dulcisonoque eius ore fluentia uerba potandi" ad significandum aliquem (praesertim amoris gratia) quem libenter audimus auscultamusque magna cum uoluptate, etiamsi paene inauditam et probo et plaudo.

        Pergamus ergo taedia dulcisonis auferre illa tomis.

2 comentarios:

  1. Et in Carmina Burana, Veris Laeta Facies, illud verbum legitur:

    Veris leta facies
    mundo propitiatur,
    hiemalis acies
    victa iam fugatur.
    in vestitu vario
    Flora principatur,
    nemorum DULCISONO
    que cantu celebratur.

    VALE OPTIME.

    ResponderEliminar
  2. Gratias tibi ago, Carole! Paene oblita eram huius pulchri carminis. Valeas quoque quam optime.

    ResponderEliminar