De natura ac sonitu linguarum


    Abhinc aliquot menses commentationem scripsi insulsam de sermone Latino quem infidelis describebam quasi amasium coram loquela natiua Hispanica et inde locum quendam adiunxi uel potius progymnasma ab Iacobo Pontano elucubratum, quod de discrimine inter linguas diuersas agebatur atque de praecellentia linguae Latinae:
 Dulcis est Gallica? dulcior Latīna. Virīlis est Hispānica? uirilior Latīna. Tenera quōdammodō Italica? tenerior Latīna. Grauissima putātur Germānica, numerōsa Hebraea? haec quoque in Latīnā cumulātē reperiuntur. et quia Graecae partus ac fīlia est,quis negābit eam māternīs dōtātam laudibus? quis herēditātem pulcherrimam atque amplissimam ipsī relīctam ībit īnfitiās?
     Tunc mirabar uerba Pontaniana, quoniam, si de ceteris linguis ex haud parua parte ei adsentiri poteram (praesertim de dulcedine Gallicae et de teneritate Italicae et de grauitate Germanicae; de numerositate  autem Hebraicae mihi ignota sententiam proferre nequebam; et quid ipse dixisset de Anglica lingua, scire mihi placuisset), de uirilitate Hispanici sermoni neque audiuisse neque legisse umquam mihi confitendum erat, nam uidelicet mihi feminae sermo natiuus isque lepidis sonis Baeticis modulatus 'uirilis' minime sonat, id est 'masculinus', si bene intellexi quid significet adiectiuum q.e. "uirilis". Sed ego Hispana testis haud optima sum ad resoluendam hanc litem de natura sonituque loquelae nostratis. 

          At ecce uenit ad adminiculum mihi ferendum periucundissimum opusculum a Michaele illo ab Albrecht scriptum, cuius paucas abhinc hebdomades mentionem feci. Etenim simia illa quae partes agit primas in bellissima fabula, postquam natura humana relicta in Vrbe Aeterna cecidit uerba intelligens nulla Latine tantum loquens, quodam in loco sodalibus comitata uirum quendam offendit summae comitatis, galericulum gerentem, in quo scripta erat haec uox: GUIDA. Qui simulatque intellexit sodales Italicos cum simia colloqui uelle, summa cum grauitate ei assurrexit atque huiuscemodi egit ante simiam diuersis linguis utens:
    [...] vultuque in tot rugas composito, ut canis Molossi similis esset, nullo labrorum motu nescio quid sive murmuravit sive elatravit, cuius ultimarum syllabarum sonus, quas solas omnium dinoscere potui, hic fere fuit: "English".
    Ad quae cum nihil responderem, vultum statim mutavit: Nam micantibus oculis, labris in modum rostri prolatis, voce galli cantum imitatus aliquid elegantioris notae enuntiavit, cuius ultimi soni fuerunt: "français".
   Ad quae me denuo nihil respondente statim vultum composuit alium: Oculi fuere sive poetae sive somniantis, vox gravissima, genus pronuntiandi et summae tarditatis et diligentiae molestissimae, usque eo, ut singularum quoque litterarum sim memor: Sprechen Sie deutsch?
     Hac quoque spe perdita staturam gravitatemque militarem imitatus severissimis me oculis aspexit et dicendi facutalte imperatoria usus incredibili quadam celeritate terribilem stridorem emisit, cuius ultimas tantum syllabas memini: español.
        Dulci elegantiā Galli cantūs et grauissima diligentia Germanicae pronuntiationis confirmata necnon aenigmate sonitūs Anglorum peculiaris enodato, simia simile iudicium Pontani retulit de lingua Hispanica. At nunc melius intelligo quid sibi uelit adiectiuum q.e. 'uirilis': nempe grauis, militaris, seuerus, imperatorius, non autem tardus, sed celer atque stridens. Itane reapse sonamus omnes Hispanice loquentes? Difficilius quidem mihi est assensu, maxime cum cogitarem de homunculis nostratibus politicis et praesertim de Mariano nostro Praeside Plasmatis perpusillo.


Comentarios

  1. Forsitan illa linguae Hispanicae 'uirilitas' ex uarietatibus quas dialectales appellant eiusdem pendet, nonne? Id est, fortasse sermo nostrae regionis, scilicet Castilla-La Mancha (an Castella-Mancia Latine?), magis 'uirilis' quam ille sermo regionis Baeticae uestrae sonat. Quem enim sermonem Hispanicum ille Iacobus Pontanus saeculo suo audire posuit?

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Initio ego quoque pariter putaui quam tu cordata: fortasse Pontanus atque 'simia' illa referebantur ad linguam Castellanam in conuentu Castellae-Manicae locutam. Nos autem lingua Hispanica materna loquentes animaduertimus discrimina manifesta aut subtilia inter enuntiationes sermonis natiui dissimiles quae dicuntur dialectales. Sed etiam enuntiationes peculiares exstant in aliis linguis peregrinis, quas differentias nos uix internoscere possumus: poteresne nempe tu ipsa discrimen facile capere inter enuntianiones peculiares sermonis Gallici uel Anglici uel Germanici. Cum enim quibusque suae linguis proprietates emineant quaedam, fortasse sint eae proprietates eminentiores una cum aliis modis musicis propriis cuique sermoni, quas auribus percipimus, ubi peregrini loquuntur.
      Ceterum, consonantes nostrates, praesertim uibrans illa alueolaris multiplex [r] (rocío, arroz, marrón, ruido, carro) et constrictiva uelaris insona [x] (jamón, joven, jirafa, jarrón), utrum tibi uidentur 'uiriles' an 'tenerae'?

      Eliminar
    2. Mm, fortasse iterum ex uarietatibus pendet. Consonantes nostrates, praesertim illas quas dicis, magis certe 'uiriles' quam 'tenerae' mihi uidentur. Illa autem constrictiua uelaris insona sermone Baetico pronuntiata (nam, nisi fallor, ut /h/ aspiratum sonat) quasi 'tenera' mihi apparet. Idem sonui /s/ (qui mihi dulcior sermone Baetico uidetur) accidit.

      Eliminar
    3. Fieri potest. Quippe loquela Hispanica ab Argentinis enuntiata mihi uidetur tenerior quam eadem a Catalanis modulata.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria