6.23.2013

Vbi sol Caelum aestiua luce reclusit


      Heri epistolium accepi optimum nuntium continens, utpote quo me certiorem faceret numerum participum in proximo Cursu Aestivo Latinitatis Vivae Matritensi mense Augusto exeunte celebraturo, usque ad numerum 80um ascendisse, quem iam certe hunc clausum habetur. Ecce Cursus huius praeconium:
       Cum uideremus multa et diuersa seminaria in Europa et America esse, in quibus Latinitas uiua coleretur, desiderabamus conciuibus Hispanis in propinquo esse Latinum seminarium. Itaque Hispanis aliisque Latinitatem Viuam amantibus Cursum aestiuum quotannis Matriti instituere decreuimus. Quare praebemus: Consilio Scientifico fauente, Consociatione CulturaClasica.com cooperante, Circulo Latino Matritensi et aliis Circulis Latinis Hispaniae adiuuantibus, a situ retiali AcademiaLatina.org incohatum et institutum:


Pergatis legere hic

      Gaudendum quidem est nobis omnibus Latinae linguae amantibus pro successu hoc initiali (speramus quidem fore ut Cursus quoque feliciter ad calcem perueniat) necnon laetandum est mihi, profestrici  scilicet Vniuersitatis Gaditanae proposito fauenti, quod discipuli Gaditani nonnulli atque etiam alii qui apud nos Philologiae Classicae studuerunt et nunc Matriti uersantur, Cursui huic intererunt.


No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada