De discipulis linguae Latinae quadratis

'οἷον τὸν ἀγαθὸν ἄνδρα φάναι εἶναι τετράγωνον 
μεταφορά (ἄμφω γὰρ τέλεια)' 

        Diuturni silentii, candidi lectores, quo eram his temporibus usa, non timore aliquo, sed partim angore, partim lassitudine, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae uellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. Hodie quidem autumnus initium apud nos capit, momentum idoneum ad rumpendum post multos dies silentium spissum huius scriptorii, nam tempus anni, in quo aura acuta arbores premere quasi falce ac pannis ex aureis rubrisque foliis contextis humum induere uidetur, cor semper excitat meum, ut consilia capiam noua, quae caput autem auertere conatur in fugam.

      Hodie quidem denuo pedes meos paruulos in scriptorium hoc post multos dies intrare impero, nesciente ore quid dicturum sit, sciente autem mente quid sentiat. Verba enim desunt, sensus supersunt, ut solet, mihi. Attamen breuiter nonnullas cogitationes illustrare conabor mota omni officio ac potius pietate erga uos.

     Prima hebdomade mensis Septembris bellam terram Barcinonensem uisitaui inuitata ad orationem habendam in quodam iucundissimo conuenticulo didascalico nomine Paideia. Quippe de paedia multi illic diximus et collocuti sumus, siue palam coram auditoribus cum stantes tum sessi, siue clam sermones serentes priuatos. At omnium quae auscultaui, maxime sensum percepi hunc, nempe multos magistros paediam atque institutionem mutare corruptam Latinam Graecamque cupere, sed nescire qua incipiendum esset.

        Animaduerti quidem multos illic linguam Latinam existimare sermonem uerum, loquelam ueram, sed simul ipsos putare non ualere ad loquendum antiquo sermone Romanorum pariter atque ceteris linguis quae dicuntur natiuis atque hodiernis. Sensi quoque ego ipsa magistros haud paucos in animis miscere notiones ac rationes, quippe cum nonnulli cogitarent Latine loqui significare idem ac grammaticam artem omittere.

      De hoc tandem aliquid conata sum dicere oratione cuius argumentum, quod de Sale Musarum agebatur, nunc conscribere fusius difficiliusque esset ideoque summatim ac compendio uobis praebeo per monita haec breuissima:

    Si discipulus linguae Latinae quadratus plenus perfectusque esse uelis, unde homo bonus ac peritus dicendi fias, disce cotidie cupidus discendi, collige in codicem excerptorium uerba noua lecta, lege identidem, praesertim per opera selecta auctorum probatorum siue chrestomathias, aude sapere et noli abhorrere a machinulis siue instrumentis nouis utendis (quibus autem mediocriter utaris!), qualia "iPad, mp3, YouTube" et alia similia, quae te sinent spectare atque audire doctos Latine loquentes (et canentes!) per Rete Vniuersale, si forte nullos circa te inuenires.

        Et si etiam forte timeres ne grylli ei, qui in caueis se conueniant imperite loquentes, quorum uerba habeantur suspecta, sermonem possent tuum 'corrumpere', Salem ne praetereas, non tantum ut candidum diuinumque hoc condimentum assiduam consuetudinem Latine loquendi a corruptione uindicet, sed etiam ut innato suo quodam immortalitatis igniculo fouendo ac conseruando illam quam diutissime integram retineat.

***
"Quid aliud, quaeso, sonat 'rectus' 
quam ut qui nullo prauitatis uitio laborat
 totque alioqui absolutissimis naturae dotibus cumulatur 
et ad pares, quod aiunt, angulos erigitur, 
is quadratus, plenus omnibusque ex totis atque 
perfectis totus atque perfectus habeatur?"

***

Comentarios

  1. Mihi gratum est eloquentia tua frui. Maxime si cum ea utilissima consilia veniunt. Lingua Latina splendet. Ego tiro sum.Latine loqui velim, sed mihi via longa adhuc est.Ad te fortasse venire debeam.
    Hic initium est.

    ResponderEliminar
  2. Si finis propositus est tibi firmus, quid refert, si uia uidetur longa? Hodie enim erit minus longa quam heri, si cotidie ambulas, necnon iucundior, si scopulos transis comitata.

    ResponderEliminar
  3. Please contact me immediately regarding the copyright infringement of the image that you have manipulated in this blogpost. The original blog containing the original image is here: http://www.stgeorges.co.uk/blog/free-english-lessons-in-london-perfect-student-competition/

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria