10.28.2013

Quartum inceptum: 'Age dic Latinum, barbite, carmen'

Musa barbiton tenens
        Hebdomadem abhinc uel duas certior facta sum de proposito nouo accepto ad Salem Musarum nostrum attinenti. Quartum numerum agit eorum inceptorum quorum primum anno 2006 poposci moderatrix. Prorsus ignoro qualem messem horno messuri simus participes (una mecum scilicet iterum Magister, Pinarius,Viola, Custodius et nunc nouus collega linguae Graecae, cuius nomen Latinum nondum fingimus, Iosepho nostro humanissimo non praetermisso umquam illo Iarcio atque etiam Eduardo Engelsing et Nullo Floridensi et Irisato Iocohamensi, clarissimis poetis). De segete metenda equidem ignoro necnon dubito an nos aliquid messuri simus, maxime discipuli. Nihil autem refert; nauci quidem hoc non habeo, nam magis in dies multa reperio me rusticam nescire et dubitare: aliud incertum dubiumque amplius, quid refert? Fructum saltem unum aut alterum uoluptatis procul dubio excerpemus, quod iam est maximi ponderis his temporibus insulsissimis.

       Vtcumque res sese habet, sodalis Custodius, professor linguae Arabicae optimus et uir eruditissimus, ad sessionem superiorem Circuli (uel potius Trianguli illo die) donum adtulit mirum, duo scilicet uolumina commentariorum periodicorum illorum clarissimorum proh dolor difficillimorum inuentu, quibus titulus est Palaestra Latina, fasciculos annorum 1946-48 et 1951-52 continentia, lustrum illustre, quod quadam in taberna libraria, quae dicitur, "ueterum" emptum est et quod nos augere conabimur pro modulis nostris quaerentes alios eosque diuulgantes. 

      Ecce uobis ergo ad hoc quartum inceptum celebrandum carmen primum, quod in prima pagina fasciculi Palaestrae Latinae anni 1946 editum est plenum salis Musarum atque admodum appositum ad nostrum Institutum peruestigationis Gaditanum:


Ad Aelium Antonium Nebrissensem 
primum apud Hispanos Humaniorum litterarum cultorem 

Iamiam sonantem Aelius admouet
Ōlim relictam nōn bene barbiton,
Doctumque festīuīs lacessit
Dīcere carminibus Magistrum.

Qui litterārum praesidiō ferox 
Dīuōque raptus nūmine, fīnibus
Nōn ante dēiectās Ibērīs
Barbaricās pepulit cateruās.

Qui fonte pūrō Castaliae bibit
Mūsīs amōrēs, et Sapientiae
Arcāna priscōrum fluenta
Gentibus Hesperiae reclūsit.

Qui nunc ab almō candidus aethere
Vultū serēnō spectat Ibēriam,
Cui nōmen aeternum relīquit
Astra petēns fugiente pennā.


Isidorus MAULEON, C.M.F.
Celsonae XVI Kal. Dec. A. 1946.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada