11.29.2013

De interpretatione

De interpretatione libri duo (Parisiis 1661)
        Heri colloquium habui meo in scriptorio academico cum quodam discipulo, qui Magisterii (uulgo "Máster") in Studiis Hispanicis gradum siue titulum obtinere uult ideoque mecum tutrice confecturus est libellum ultimum huius Magisterii, quo demonstrare possit omnes facultates ad hunc Gradum Academicum attinentes sibi ipsi bene parauisse. Argumentum a me propositum erat "De uocibus technicis ex lingua Graeca Latinaque depromptis deque arte Hispanice recte eas scribendi".
     Duos autem tantum annos discipulus hic studuit linguae Latinae Graecaeque in Lyceo (Familiam Romanam nouerat edepol per translationem!) et postea nihil amplius utrâque linguâ legit neque didicit, utpote qui in Vniuersitate Studiorum Granatensi operam ipse dederit disciplinae illi quae dictitatur nomine "Translationis atque Interpretationis", scilicet linguarum modernarum, quarum ille uidelicet Anglicam selegit, ubi nihil sermonis antiquorum Romanorum Graecorumque didicisset. "Quare tunc libellum talem mecum scribere ipse uis?", eum interrogaui paulum mira. "Quia te noui et semper mihi placuerunt linguae haec antiquae et aliquid de illo argumento de uocibus technicis olim scripsi atque id pergere velim ad linguam Hispanicam docendam", respondit. Quod dictum non displicuit mihi atque inde colloquium productum est usque ad horam, per quam multa uerba serimus et maxime curiosa ab eo quaesiui nonnulla de eius disciplina, quippe quae aliquatenus similis uideatur disciplinarum philologicarum. 

De interpretatione libri duo
(
Hagae Comitiis 1683)
        Etenim plerosque Philologos, praesertim eos qui uocamur "Classici", interpretes esse ego ipsa putabam. Sed discipulus ille me dicebat discrimen certissimum apud eos haberi inter interpretem et translatorem. Nam linguam unam uertere in alteram per uerba scripta uno modo appellatur, idem autem uiua uoce simulque altero modo. Illam quidem uocant "translationem" (Hispanice "traducción", Anglice "translation"), hanc autem "interpretationem", quae si uno eodemque tempore fit, fertur Hispanice "interpretación simultánea", Anglice "simultaneous interpretation", unde fit ut non fieri posset sensu moderno "textum linguâ peregrinâ scriptum uerbis patriis scriptis interpretari " neque "uoces ex ore peregrina profluentes transferre in sermonem natiuum".

   Actio quidem "transferendi" proprie significat "ex uno in alium locum ferre uel traducere", sed translate sibi uult inter alios sensus (saltem apud lexicum Forcellinianum) "transcribere" necnon "ex una in aliam linguam uertere", teste Quintiliano (1, 4, 18):
quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec uidetur ex syndesmo magis propria tralatio.
atque etiam Plinio (18, 22), inter alios multos auctores probatos, qui uidentur monstrare actum transferendi spectare ad scripturam:
Eius duodetriginta uolumina censeret in Latinam linguam transferenda
   Actio autem "interpretandi" apud Ausonios proprie significabat "exponere", "rem obscuram explicare" atque sensu latiore "rem in malam aut bonam partem accipere", unde etiam "intelligere". Quippe Petrus Daniel Huetius suo in opere De interpretatione scribit haec:
 Ac primum quidem interpretationis nomen perlate patet illoque uulgo comprehenditur Sermo omnis quo fit ut res minime intellecta percipiatur, atque eo non in aliam solummodo linguam ex alia conuersio, sed et commentarii praeterea, glossematum expositiones, scholia, μεταβολαὶ, paraphrases, metaphrases, tum ὁμόγλωττοι, tum ἀλλόγλωττοι, et reliqua eiusmodi continentur. Ad disciplinarum etiam reconditarum explicationem, ad aenigmatum et somnorum enodationem, ad oraculorum explanationem, ad implicitae quaestionis solutionem et ad ignotae demum cuiuscunque rei declarationem uis nominis huius porrecta est. Nobis autem in praesentia hoc interpretationis uocabulo significatur duntaxat Sermonis alicuius in alteram linguam conuersio.
Videte locum alium Quintilianeum:
Allegoria, quam inuersionem interpretantur, aut aliud uerbis, aliud sensu ostendit, aut etiam interim contrarium.
atque etiam hoc Ciceronianum:
haec [sc. uerba] quae nunc ex Etruscis libris in te conuersa atque interpretata dicuntur. 
     Videtur uere simillima utraque uox, nempe translatio et interpretatio, sed quamuis necesse esset totos singulosque locos attente rimari et perscrutari, si "est sua loquentibus obseruatio, sua scribentibus", ut ille Calagurritanus optime expressit, maxime consentaneum rationi uidetur actionem uertendi uerba aliena in sermonem patrium, si uiua uoce fiat, nominare aliter quam si eadem fiat per scripturam.
 
      Ecce iterum auctoritas Ciceronis (De Diu. II 131):
Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis, quae ipsi per nos intellegamus, neque ea, quorum interpretes habere possimus? similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in Senatu nostro loquerentur sine interprete.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada