12.25.2013

De familiari cena hesterna

       Vnus et uiginti homines uniuersi uiri atque mulieres heri noctu in domo materna adfuimus sessi apud longam mensam festiuam lautamque, fercularum dulcium salsorumque plenam et potionibus multicoloribus munitam. Tantum duo abfuerunt desiderati, nempe pater noster, qui in caelo est, atque Aprilis paruula fratris filia, quae Matrtiti cum matre hoc anno peruigilium Christi Natalis celebrauit. Familia mea pulchra est necnon numerosa et generosa. Soror natu maior, cui uix pecunia est ad humanitus uiuendum cuiusque officium est anus uetulos decrepitos senes seruare curareque, semper dona affert manibus suis facta, horno scilicet maribus arborem paruulam ex filo metallico globulisque uersicoloribus fictam, feminis autem armillas et torques filo laneo textas. 
         Et quamquam persalse fuit olim, lectores mei, a plerisque in controuersiam uocatum, num uidelicet serio loqui liceat in mensa, num inter pocula philosophari conueniat, quod a paucis tamen hactenus alterutra pro parte pronuntiatum est, a nobis tunc cenantibus opportune disceptatum est de difficili uita hodierna deque republica ab homunculis pessime gubernata necnon de bono communi.
        Opiniones quidem et sententiae uniuscuiusque diuersae fuerunt, sed quisque tandem imo in corde desiderium amplectabatur idem, quod transferebatur in consensum animorum atque uocium concentum nexu familiari pulchre coniunctum.

Cena familiaris
Arbor Natalicia manibus fraternis arte facta.
Fausta atque hilaria uobis Sandra exoptat omnibus. 

2 comentarios:

  1. Emilio23:43:00

    Gaudium magnum, amica, mihi legenti tuum scriptum donauisti. Non solum lingua Latina pulcherrima, sed etiam id quod hic dicis mihi omnino complacuerunt. Necesse non est fortassse id dicere: exopto tibi et familiae tuae hos festos dies daturos fortitudinem necessariam ad nouum annum felicitatis plenum petendum.

    ResponderEliminar
  2. Gaudium quoque magnum est mihi, quod placet atque iuuat amicos hoc in Scriptorio accipere nouos. Idem precor tibi, quisquis es.

    ResponderEliminar