Entradas

Mostrando entradas de enero, 2013

Erasmus interpretatus modis musicis

Imagen
'Laus Stultitiae' cantatus ac recitatus         Hispanus Catalanus nomine Georgius Savall  nuper in lucem edidit libellum cuius gratia fieri potest audire non solum modos musicos antiquos dicatos operi Erasmico "Laus Stultitiae" inscripto, sed etiam uoces uiuidas Stultitiae necnon Thomae Moro, Lutheri et aliorum humanistarum, maxime ipsius Roterodami.       Infeliciter autem eorum uerba auscultabuntur tantum Francogallice , quamuis etiam per Rete Vniuersale emptoribus libelli licebit legere uerba scripta aliis sex linguis, scilicet Hispanice et Anglice et Batauice et Italice et Germanice et Catalanice. Nam artifex cupit proposito fauere Europae consonae ac reconciliatae, immemor autem originis fontisque communis tot gentium in Vetere Orbe uersantium.       Quisnam igitur nostris temporibus talia auscultare atque euoluere uellet uerbis eisdem quibus primum prolata fuerunt?        Nam etiam ei qui Latine possent, quamuis sonis musicis antiquis delectent

Plautinus cattus siue "ex ungue leonem"

Imagen
'Tacitus cattus' (Saraviponti 1997)         "Salvete plurimum iubeo vos , amicos optumos . Quis ego sim , quid mihi velim, paucis eloquar , si per vos licet . Ego cattus verus et merus sum. Nomen mihi , servo vestro, Tacito de Eichenhof; vobis autem me Tacitum audacter appellare licet; nihil ego longos logos moror. Quomodo in photographemate, quod in fronstispicio huius scripti impressum est, videre potestis (id legitimum, tamquam e syngrapho personali, ubi secundum felina edicta corpus integrum apparere debet), sum ego, Tacitus, colore fulvo, pectore calceolis que albis." Latinissimum!       Sic incipit liber, cuius auctrix est Hispana nomine Mercedes González-Haba (rem miram et nouam!), quem libellum Valahfridus Stroh splendere inter umbras hodiernas, ut solis radii, existimat. Mihi uero confitendum est hunc librum penes me esse non quod  emissem  (nam hic 'liber duodesexaginta paginarum constare dicitur uiginti quinque marcis Germanicis

De nocte magica

Imagen
En Magī Sanctī ueniunt onustī tūre murrā arōmaticīs et aurō. Gaudeānt omnēs puerī puellae     mūnera noctū. Quid Magī Sanctī hominēs adultōs nocte dōnābunt? Magicōs amōrēs,  dulciter sparsōs theobrōmate atrō et Venere albā.