Entradas

Mostrando entradas de abril, 2013

Ex mellito dulcisonoque ore

Imagen
Diuersa documenta et chartas schedasque, quas hos dies complere et scribere debeo, quasi scopulos aufugio taedio grapheocratico capta, unde alia iucundiora peto, ut liber Ioannis Maldonati Hispaniola inscriptus, quem euoluo per editionem a profestrice Hispalensi Maria Angelorum Durán Ramas anno 1983 instructam eamque sumptam ex pegmatibus librorum Bibliothecae nostrae, ubi Atilii Degrassi opusculum quoddam et Petri Calderón de la Barca fabulam c.t."Vita somnium est" quaerebam.
     Ecce una et altera linea acti primi, ubi loquitur Trilus:

      Numquam edepol! scriptum inter auctores probatos cum antiquos tum recentiores uocabulum "dulcissum" mihi obuiam ierat. Qua de causa editionem principem (non exstant alias editiones praeter modernam Barcinonensem) rimata sum si forte aliud exaratum esset (forsan "dulcissimoque": cf. CIL, VI, 21787 = ILCV, 96 : domino patri dulcissimo mellito). At ecce id quod inscipitur liquide scriptum:
       Vae nobis lip…

Fructus Anticarienses

Imagen
#Anticaria        Conuentu IX Societatis c.n. "Cultura Clásica.com" peracto, tempus est dicendi breuiter nonnulla.  Optima fuerunt pleraque, sed mihi confitendum est interesse Conuentibus me spectatricem esse iucundius quam adesse oratricem, praesertim quod auscultare et spectare aliquatenus malo quam loqui coram multis hominibus etiamsi beneuolentibus. Hodie ergo ianuam scriptorii aperio atque intro per aliquas temporis partes minutas narratrix fidelis huic Conuenticulo amicorum atque studiosorum cultus et utriusque linguae.
        Imaginibus primi diei uel potius uesperis careo, quia paene omnes nimis obscurae captae sunt, ut semper, imperitiae meae causa. Veniam ergo peto collegis, praesertim Annae Ovando ac Germano González necnon Iacobo Carbonell, quorum acroases optimae fuerunt.
         Multis amicis salutem dixi quos mihi placuit multum denuo conuenire (quamquam cum aliis proh dolor amplius sermocinari non licuit mihi tempore carenti -amicae quoque meae illi Baetica…