Entradas

Mostrando entradas de junio, 2013

Res arcanae

Nuper comperi comentarios periodicos q.t. Humanitas fieri posse euoluere fere integros per Rete Vniuersale inde ab anno primo in quibus in lucem editi fuerunt, id est ab anno 1947, sub ductu auspicioque 'Instituti Studiorum Classicorum' in Vniuersitate Lusitana Conimbrigensi. Et dum fasciculos et symbolas rimabar uarias, non solum unam aut alteram commentationem Latine scriptam, sed etiam carmina Latina nonnulla atque epistulam unam offendi. Infeliciter haec paucissima scripta "Ad nouam Latinitatem" attinentia tantum euulgata fuerunt in duobus fasciculis, scilicet in eis quibus numeri sunt 2 et 3: saeculum quidem uicesimum dimidium uidetur quasi testimonium ultimum istius nouae Latinitatis. 
     Vtcumque res sese habet, ecce uobis, lectores lectricesque beneuolentes saeculi uicesimi primi, carmen quoddam, cuius argumentum studium excitauit meum, utpote quod oppido congruere uideatur moribus socialibus nostrorum temporum hodiernorum, ubi omnia et publica et pri…

Vbi sol Caelum aestiua luce reclusit

Imagen
Heri epistolium accepi optimum nuntium continens, utpote quo me certiorem faceret numerum participum in proximo Cursu Aestivo Latinitatis Vivae Matritensi mense Augusto exeunte celebraturo, usque ad numerum 80um ascendisse, quem iam certe hunc clausum habetur. Ecce Cursus huius praeconium:        Cum uideremus multa et diuersa seminaria in Europa et America esse, in quibus Latinitas uiua coleretur, desiderabamus conciuibus Hispanis in propinquo esse Latinum seminarium. Itaque Hispanis aliisque Latinitatem Viuam amantibus Cursum aestiuum quotannis Matriti instituere decreuimus. Quare praebemus: Consilio Scientifico fauente, Consociatione CulturaClasica.com cooperante, Circulo Latino Matritensi et aliis Circulis Latinis Hispaniae adiuuantibus, a situ retiali AcademiaLatina.org incohatum et institutum:

      Gaudendum quidem est nobis omnibus Latinae linguae amantibus pro successu hoc initiali (speramus quidem fore ut Cursus quoque feliciter ad calcem perueniat) necnon l…

De natura ac sonitu linguarum

Abhinc aliquot menses commentationem scripsi insulsam de sermone Latino quem infidelis describebam quasi amasium coram loquela natiua Hispanica et inde locum quendam adiunxi uel potius progymnasma ab Iacobo Pontano elucubratum, quod de discrimine inter linguas diuersas agebatur atque de praecellentia linguae Latinae: Dulcis est Gallica? dulcior Latīna. Virīlis est Hispānica? uirilior Latīna. Tenera quōdammodō Italica? tenerior Latīna. Grauissima putātur Germānica, numerōsa Hebraea? haec quoque in Latīnā cumulātē reperiuntur. et quia Graecae partus ac fīlia est,quis negābit eam māternīs dōtātam laudibus? quis herēditātem pulcherrimam atque amplissimam ipsī relīctam ībit īnfitiās?      Tunc mirabar uerba Pontaniana, quoniam, si de ceteris linguis ex haud parua parte ei adsentiri poteram (praesertim de dulcedine Gallicae et de teneritate Italicae et de grauitate Germanicae; de numerositate  autem Hebraicae mihi ignota sententiam proferre nequebam; et quid ipse dixisset de Anglica lin…

'Regnum salis'

Imagen
Aurum candidum e salifodina uetustissima orbis terrarum fossum, scilicet ex oppido Austriaco 'Hallstatt' nuncupato, Museum Archeologicum Lucentinum (Marq) uisitat ad exhibenda CCL mirabilia usque ad diem VII mensis Ianuarii a. MMXIV.  
Regnum salis Historia oppidi nomine Hallstatt per VII annos


Regnum Salis: Lucentum: terra atque mare salis per MARQ.

     Dum pelliculam spectabam hanc supra appositam, meam in mentem uenerunt non solum imagines recentissimae itineris breuis ad oppidum Gaditanum Baelonis Claudiae quod die Veneris superiore feci una cum magistris discipulisque cuiusdam Lycei oppidani:


sed etiam uerba cuiusdam humanistae Hispani, qui de sale commentarios diffusos exarauit saeculo decimo sexto. Ecce id quod ipse scripsit de monopolio regio salis (5:45):
Quae tam eximia ac plus quam aurea uis salis aliaeque praecellentes eius uirtutes et facultates satis notae principibus effecerunt ut uectigalia siue tributa salis eisdem fierent prae ceteris longe chariora. Quin…

Ratio studiorum

Imagen

Infernum super terram

Imagen
In orbe terrarum quidam locus exstat ardentissimus et immanis isque albo colore tinctus tam candido, ut in linea ea, quae inter aperta et occulta est -hunc circulum Graeci ὁρίζοντα uocant, nostri finitorem esse dixerunt, alii finientem-, fallaces imagines fingantur mentem decipientes quasi delusor speculum. Nam quaedam nebula coniungi uidetur liquefacta cum candore horum harenosorum atque inhospitorum tescorum, cum sensus excitaret ficticios ultra rerum naturam uersantes: quippe illic caelum et terra in conubium dari uidentur atque misceri in unum.
     Inde ab hac inanitate locorum initium capiunt quaedam salis mercatorum agmina pedetemptim sed continuatim  progredientia tamquam laruae per tesca saxea atque rimosa.          Gens nomine Afar hoc infernum locorum habitat eius salem uitae effodiens per saecula saeculorum.

Ναί: οperae pretium est

Imagen
Nuper accepi ex quodam amico Matritensi fautore magno Latinitatis, tria opuscula, quorum unum legere nudius tertius coepi, cuius titulus est De simia Heidelbergensi, auctore Michaele illo ab Albrecht, de lingua litterisque Latinis optime merito uiro. Libri I initium est hoc:

Diu multumque dubitavi, mi Attice, facturusne operae pretium essem, si memoriam vitae meae proderem;...

     Verba haec aditialia meis in auribus resonabant similia aliorum quae quondam legeram atque quodam in angulo seruabam memoriae meae, quae proh dolor una cum annis fluxissima euadit. Quaesiui enim in thesauris chartaceis memoriae nostrae communis atque ecce etiam uobis, lectrices beneuolentissimae, lectores candidissimi, hexametricum exordium operis c.t. Ab urbe condita, auctore Tito Liuio:

     Facturusne operae pretium sim si a primordio urbis res populi Romani perscripserim nec satis scio,...
   Quantum arridet, ut alias dixi, antiquos auctores iucunde euoluere quasi echo per modernas fabulas easque el…