1.23.2014

De fine studiorum linguae Latinae


     Quem finem habent studia linguae Latinae? Si casu eum adhuc nescires aut in dubio esses, nauita interretialis, qui forte fortuna hoc in scriptorium cecidisti, ecce tibi:

Iosephus Maria Mir dixit anno 1969 in commentariis periodicis q.n. Helmantica, vol. 20, 61-63, pp. 347-364
***


7 comentarios:

  1. Mirum est, homines olim voluisse litteras antiquas legere Latine: quod longe abest ab animis professorum quorundam, qui versionem Anglicam ante se tenent docentes et iubent discipulos editiones emere bilingues, ne nimis tempus terant verbis Latinis enodandis. Hodie autem ego acroasin audivi cuiusdam feminae Californiensis apud nos munus docendi petentis, quae monuit difficile esse Apuleii opera quaedam abstrusa legere, quippe quae nondum in sermonem Anglicum essent versa. E locis Latinis et Anglice versis, quas inter acroasin nobis praebuerat in schedis, patuit eam nonnumquam auxilio non solum lexici sed etiam cuiusdam interpretis egere.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Et ego ipsa in dies magis miror quod homines adhuc sunt, qui omnem aetatem terere uelint in studiis Philologiae Classicae nolentes legere litteras antiquas neque recentiores Latine (ne Graece dicam) nisi ope Lexici editionumque bilinguium, et quod peius tristiusque est, quibus plerisque in taedio sit legere Latine. Discipuli aliquot necnon professores qui apud nos Philologiae Classicae operam dant, centies malunt Anglice Francogallice Italice legere scribere loqui quam Latine Graeceue. Res miririfica est adhuc exstare nostro saeculo studia linguae Latinae Graecaeque atque Humanitatis!

      Eliminar
  2. Anónimo14:32:00

    BERUN DIKIS

    ResponderEliminar
  3. soy estudianta de clasikas i tu blog es el mejor ke e encontrao en el setor. comparto tus opiñones i me gustaria de estar mas en contato con tigo. saludos dsd malaga i norabuena x el trabajo.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Dicas mihi quaeso. Qua lingua loqueris?

      Eliminar
  4. epañol, pos komo ablamos en clase... enga saludos.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Vt recte monuit Quintilianus, aliud est Hispanice loqui (si forte uoce quae est "epañol" significare "español" uoluisti), aliud scribere (meis in scholis discipuli non loquuntur sicut tu, utpote qui simus Gaditani: nos diceremus "jehpañó"). Paginam uisitaui tuam q.e. http://frikilogia.com/author/gibo/, candida Frikologa, et quamuis Malacitanus homo sis, discipula nulla Philologiae Classicae esse uideris, sed potius uir peritus rerum electronicarum ore magno praeditus atque ioculator salsus. Vale quoque tu bene.

      Eliminar