1.28.2014

De sermone Musarum


        In libro X Institutionis oratoriae Quintilianus sententiam refert miram siue ex Varrone siue potius ex Aelio Stilone sumptam quae ad sermonem Musarum pertinet:
       Licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui uellent [...].
     Helius Eobanus Hessus lectori salutem dicens in opere, in quo comoediam lepidissimam Amphytrio inscriptam commendat, cum Fabio admodum consentire uidetur, utpote qui numeris imparis uerba concinnauerit similia:
             Atque ipsae si uerba uolent Latialia Musae,
                     Plautino cuperent illa sonare melo.
     At Nicolaus Leonicenus Vicentinus, philosophus et medicus clarissimus, qui de Plinii et plurium aliorum medicorum in medicina erroribus quattuor libros scripsit, a Fabio Eobanoque admodum dissentit, ubi contra auctoris Historiae Naturalis eloquentiam laudat ultra modum:
        Neque magnum hoc Plinij dedecus futurum existimo, si ei Graeca eruditio detrahatur, quum multo maiora illi literarum Latinarum ornamenta relinquantur, quibus omnes alios linguae Latinae autores adeo superexcessit, ut si Musae lingua Romana loqui uoluissent, non puto Plautina, ut quidam sentiunt, sed magis Pliniana fuissent locutae. Sed utinam tantam habuisset in corde sapientiam, quantam habuit in lingua patria eloquentiam.    
        Bene scio multos eruditos recentiores et philologos in Leoniceni sententiam de eloquentia Pliniana pedibus difficile ituros esse, ut Andreas Schottus societatis Iesu, qui de instauranda Ciceronis imitatione scripsit libros quattuor et Leoniceno uidetur sese opponere cap. IV "Ciceronem potissimum imitandum uideri, dein ut ei est quisque simillimus atque aetate proximus":
      quemadmodum et aureum de Offciis libellum ad bene beateque uiuendum C.Plinius non modo legere assidue, sed ad uerbum ediscere iubet. Certe maiore hic laude dignus quam ille uideatur uberioresque uigiliarum fructus reportabit. Equidem Musas, si Latine loqui uellent (quod de Accio Planto M. Varro iudicauit) Ciceronis potius ore locuturas existimem.
      Quippe haud pauci sint studiosi litterarum Latinarum, qui Plinium Maiorem existiment scriptorem monstrosum, quibus repugno, et quasi balbum (ad cuius eloquentiam stilumque nunc mentem reflecto atque de quo alias plura et fusius dicam), sed quid dicamus de Mureti hac sententia sermonem Musarum iudicante?:
        Nae illae [sc. Musae] saepe, si Plautino more loquerentur, meretricio magis quam uirginali more loquerentur.
     Minime aduersor mulieribus illis militibus uoluntariisVeneris corpore oreque suasorio allicientique praeditis, quarum quaestum meretricium neque laudo neque uitupero, dummodo certe uoluntarius neque inuitus coactusque sit atque etiam fructus pecuniosus in earum ipsarum manus merito accipietur neque in crumenas marum facinerosorum furumque, qui meretricibus perfide abutuntur, dum eae munere suo funguntur ad humanitus superuiuendum.
   
       Sed redeamus ad uerba Muretiana: simplicissimus mihi quidem uidetur modus definiendi non tantum sermonem Plautinum, sed maxime rerum naturam totam atque indolem muliebrem quasi non exstaret medium uel potius colores plures inter album ac nigrum, inter morem meretricium ac uirginalem.

      Nam Marcum Plautum inter scriptores clarissimum ac Latina linguae decus delitiasque dici et esse nemo non nouit. Cuius sales et facetosam urbanitatem qui non probat, nihil prosus probat. Cuius lectione qui non capitur, qua capiatur, non dispicio, ut dixit Philippus Beroaldus.

    Certe in historia naturae C. Plinium facile omnibus praetulerim, in cuius descriptione  nemo mirificas illas opes feliciore penicillo expressit; nemo dulcius, nemo aptius totam illam doctissimam antiquitatem sub compendio repraesentauit, ut legitur apud Caelius Calcagninus.

      Quamobrem nescio equidem quali sermone Musae uterentur, si Latine loqui uellent, sed procul dubio loquela earum, sicut rerum natura, uolitaret inter opposita et contraria, inter Plautinum salem atque mel Plinianum.
     

2 comentarios:

  1. Quis, nisi Muretus, ausus esset id dicere? Quis, quam Muretus, tam belle id dixisset? Sed ea sententia, ut plenius legitur in decimo sexto Variarum Lectionum, est: "Satis superque, cum vult, spurcus et obscoenus est Plautus: et quod olim dixit Varro, Musas, si Latine loque vellent, non alio quam Plautino sermone usuras esse: nae illae saepe, si Plautino more loquerentur, meretricio magis quam virginali more loquerentur. Sed ubi nihil obscoenitatis est, velle in ea reperienda ingeniosum videri, et implere totas paginas eiusmodi rebus, quae etiam si vere dici possent, reticeri tamen debuerant; certe non erat hominis βαθοπώγωνος, sexagenarii, quique, cum ea scriberet, uxorem et liberos haberet." Sexagenarius videtur fuisse Lambinus, Mureto infestissimus.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Videris bene nouissse Muretum, cuius pauca legisse ego ipsa confiteor, nisi carmina iuuenilia nonnulla. Quippe eius eloquentia magni existimata est, utpote Tulliana. Sed quid de Lambino? Dicas quaeso mihi curiosae et disputationum inter eruditos qui dicuntur humanistas ortarum insciae: qua de causa ille Gallus Mureto infestissimus fuit?

      Eliminar