2.18.2014

Septem iam annos

        Saepe superioribus his annis, cum per Rete omnium gentium nauigauissem, necesse mihi fuit Scyllas callide effugere, Charybdes sollerter cauere, maxime utpote quae nauarcha sim inermis et paene solitaria maria pistrium et beluarum marinarum et archipiratarum scatentia ingressa, sed fatendum est nonnumquam nauitis inopinatis obuiam fuisse eisque gratissimis, qui fiduciam reddunt itineris per Rete Vniuersale.      
       Abhinc enim paucas hebdomades casu offendi -quadam in pagina nefanda- nomen cuiusdam poetae, cuius carmina Latina mihi cordi admodum sunt, non tantum quod uiuida optimaque mihi esse uidentur, sed etiam quod rarius est inuenire poetas Latine concinnantes nostris diebus, multo rarius si poeta est mulier.                  Etenim Annae E. Radke carmina, quorum exemplar nouissimum Finis amorum inscriptum huius Scriptorii pegmata iam honestat, me ita delectant, ut in sessionibus academicis magistrae huius poetriaeque unum et alterum haud semel usurpaui et cecini, ut puta hoc "ad genium linguae latinae" dicatum, quod in initio praelectionum stantes bis terue uiua uoce recitabamus omnes, nempe discipuli et magistra Gaditana:

Ō uenī, formōse genī Latīne,
personā mentēs agitāque corda,
Vergilī  Flaccīque, Ouidī pātrōne,
blande magister![1]

      Qua de causa, ubi primum auctricem offendi in quadam pagina Retis Vniuersalis, salutem statim dixi eique dilectionem palam fassa sum meam. Comissima et officiosa ipsa pollicita est ad me mittere per cursum publicum opusculum, in quo stropha illa Sapphica inuocatiua genii Latini continetur (nam per Googlenses, ubi eius librum inueni, totum euoluere non licuit).  
        Tandem aliquando penes me est tres quattuorue iam dies liber ille Ars paedagogica inscriptus, quem ab ea gratanter accipio felix quasi dulce munus auspicabile et donum natalicium huic Scriptorio Academico Latino octauum annum (rem miram!) agenti. Omnium carminum hoc hodie seligere uolui pulcherrimum, nam uerba continet canora, quae mentem tangunt mihi necnon corda:


Hīc tibi est tūtum, philomēla, asylum:[2] 
ecce, mūnīta est tibi turris alta,
inter aerātōs sterilēsque rāmōs
exstrue nīdum!

Dulce et auribus modulāre carmen,
flōreant pullī, schola līberālēs
prōtegatque artēs - ut avēs inermēs-
atque poētās.


       At quamuis donum hoc satis superque mihi fuisset, ut felicem me faceret multos annos, ecce alterum munus permirum, quod heri humanissima magistra mihi inopinate dedit:  
       Genethliaticon Sandrae Ramos dedicatum 
Quidnam sustulit Hercules Minervae?
Mala ille Hesperidum aurea abstulisse
Fertur, sed simul atque vidit extra
Europam fere et Africae propinquam
Hanc paeninsulam ibique et hanc magistram
Natalem generosius gerentem,
Heros tum subito immemor Minervae
Ex horto Hesperidum illa rapta mala
Dono dat tibi, Sandra, - ego addo carmen.  
        Anna Elissa Radke composuit.
      Est procul dubio munus pulcherrimum immeritumque et, quamquam iam gratias ingentissimas Annae Elissae egi habuique in pagina illa nunc minus nefanda, iterum ex hoc insulso Scriptorio grates persoluere uolo summas et debitas et dignas coram uobis. 
   
             Vtinam in tempus futurum crassa mea Minerua ad aliquod paululum simile concinnandum ualeat, sed fortasse (uel potius sine dubio) opus mihi sit pluribus annis.


 __________________________
   [1] Lineolas rectas supra uocales longas ego ipsa addidi, ut in scholis melius recitarem cum discipulis. Cf. A. E. Radke, Ars Paedagogica, Würzburg, 1998, p. 186; cf. et eiusdem auctricis “De arte noua linguam Latinam docendi”, in J. Blänsdorf (ed.), Loquela vivida: donum natalicium Nicolao Sallmann sexagesimum quintum annum agenti; a fautoribus linguae Latinae vivae oblatum, Würzburg, 1999, pp. 274-287 (praesertim p. 275): “Hac appellatione genii Latini incipio docere linguam Latinam. Etsi quaestio non persoluta est, utrum scilicet genius linguae Latinae adhuc existat et uiuat an mortuus sit, genium quidem linguae Latinae appellare consueui, ut is appellatione et inuocatione ipsa reuiuisceret”.
 [2] Correxi uocatiuum "philomela" indeque leuiter punxi, nam in Artem paedagogicam (p. 212) mendum lapsum est typographicum q.e. "philomelam" (consonans finalis -m locum commae tenuisse uidetur), ut colligitur, si uersionem conferamus Germanicam in pagina dextra (p. 213) oblatam, ubi clare legitur "Hier wird, Nachtigall, dir Asyl geboten!". Lineolas rectas supra uocales longas denuo hoc in carmen addidi, ut facilius id recitem una cum discipulis Gaditanis.

3 comentarios:

  1. Anónimo23:35:00

    Tibi faustum, felicem, fortunatum diem natalem exopto, optima Sandra. Vale quam multum. Ludovicus

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias tibi ago, mi Ludouice! Laetor quod te lego. Annum, cum congratulatione caream tua, sollicitabor indeque contristabor.

      Eliminar
  2. Anónimo18:43:00

    Ad amicam Sandram:

    http://ucv.uc.pt/ucv/podcasts/lingua-liquida/lingua-liquida-14-odisseia-versos-iniciais

    Vale muitum. Ludovicus

    ResponderEliminar