Qualis sit terrae odor

    Femina sum quae paucis contenta est, paucis eget. Si ergo dies appropinquant eorum, in quibus mos est dona dari a necessariis amicisque, nempe diebus natalibus aut Nataliciis, duo sunt genera munerum quibus magnopere delector: alterum uidelicet genus 'eruditissimum' uocitatur, alterum autem 'corruptissimum', quod ab historico illo naturae dicitur, scilicet unguenta.

    Etenim, quamquam fere compertum habemus nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prossit atque ad uirtutem prudentiamque ducat, unguenta tamen si mihi quaeranda sint ulla, quibus diu delecter, potius quam summa acerrimaque suauitate condita emere deberem moderata illa quae, ut in Ciceronis monumentis inuenitur, magis 'terram' [1], teste Plinio, quam 'crocum' sapiant, quando in genere illo magis iuuare dicatur quaedam ipsius uitii seueritas.

   Multa quidem genera unguentorum olui et probaui super cutem, sed numquam mecastor gustaui nonnullum quod terram 'saperet'. Hoc enim lux doctrinarum altera maluit dixisse quam 'redolet' [2]. Quod si admonendi sumus, qualis sit terrae odor ille qui quaeritur, petere pergamus a naturae bibliothecario, qui stilo presso non iniucunde illustrauit et odorem et terram optimam quae unguenta sapiat:  
  Contingit [sc. odor] saepe etiam quiescente ea [sc. terra] sub occasum solis, in quo loco arcus caelestes deiecere capita sua, et cum a siccitate continua immaduit imbre. Tunc emittit illum suum halitum diuinum e sole conceptum, cui comparari suauitas nulla possit. Is esse <e> commota debebit repertusque neminem fallet, ac de terra odor optime iudicabit. Talis fere est in noualibus, caesa uetere silua, quae consensu laudatur.
Streptomyces coelicolor (geosmina)

_______________
1] ceram O R  caeram V U  cacram P Ellendi Sorof Harnecker Cima Bornecque  terram Plinius Lamb Piderit Kayser Friedrich  
2] olere L Ellendi Sorof Harnecker Coma Bornecque (quod propter clausulam praeferendum cf. Kumaniecki)   sapere Plinius Lamb Piderir Kayser



Comentarios

  1. Apud nos in usum venit nomen compositum, quod est petrichor (sive πετριχώρ): nam anno 1964º Australiani id nomen excogitaverunt quo exactius id describerent, quod antea "odor argillaceus" dictum esset; odor ipse videtur ex oleo oriri, quod (ut anno 1965º iidem scripserunt) per omnia saecula plantae in tellurem demiserant, et quod aqua ex lapideis carceribus liberare potest. De quo oleo et odore videas Bear et Thomae commentarios qui inscribuntur "Natura odoris argillacei" et "Petrichor et auctus plantarum." Ibi etiam invenies Indos (veteris orbis terrarum) didicisse unguentum facere ex argillo: quod dicitur "matti ka attar" sive "mitti ittar" ("atr" enim dicitur odor sermone Persarum) et hodie emi potest per rete universale. Nomen autem petrichoris praecipue in pretio habetur apud iuventutem nostram propter spectaculum televisificum, cui titulus "Doctor Quis?": qua in fabula tessera vel verba arcana quaedam sunt haec: "cremesinum undecim gaudium petrichor."

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria