4.15.2014

Salinum onychinum a Sirena aurea suspensum


      Domi meae uel potius in culina locum tenent praecipuum salina, quod uocabulum sic numero plurali dico, quia haud unum salinum, sed tria saltem habeo (nam numero dei gaudent impari) singula salem marinum continentia. Quorum autem unum uitreum est, quod florem qui dicitur salis condit, alterum fictile est salem crassum seruans, denique tertium e materia plastica confectum leuissimum salem eumque uilissimum trium occultat. Sed quamquam tria salina e materia diuersa confecta sunt, in singulis salem semper asseruo coopertum, ne facile humido tempore colliquescat aut pingui culinae contactu squaleat. Numquam enim salem seruo atque ad mensam affero sine tegumento.

       Hodie per Rete omnium gentium nauigans imaginem offendi miram, quam non uideram umquam de salino quodam luxurioso decimo sexto saeculo ficto. Quippe mihi notum erat alterum salinum illud a Benuenuto Cellini fere totum ex auro confectum, quod in Museo Vindobonensi spectare fieri potest:

Salinum aureum Cellini in Museo Vindobonensi exhibitum
sed potius hoc, quod infra uidetis, in Museo Matritensi exhibitum mihi uidetur longe lateque pulchrius, non tantum hac de causa, quod scilicet ex onyche quidem confectum est atque a Sirena aurea suspensum, quae etiam aliis gemmis ac lapidibus pretiosis in pectore bracchiisque et coloribus insignis in extremitate bifida ornatur, sed maxime quod in eo sal positus est super uas uitreum quasi concham salis puri idque sine tegumento, ut solus in medium mensae positus spectetur atque obseruetur regius candidusque.

Salinum onychinum in Museo Pratensi exhibitum

         Quare censetis, lectores beneuolentes, hoc discrimen inesse inter salina illa aperta antiquitatis atque aeui artium renascentium et ista hodierna cooperta? Discute mysterium.

2 comentarios:

  1. Certe iam tu ipse mysterium discussisti: nam salinum illud certe apertum est tegumentoque caret, "ut solus in medium mensae positus spectetur atque obseruetur regius candidusque" sal: quippe qui sexto decimo saeculo non ubique atque omnibus in tabernis, cauponis, popinis, ganeis, pretio minutissimo reperiendus sit, ut nunc est -- immo hodie hieme etiam per vias latissime spargitur -- sed propter pretium divitissimis facultatem praebuerit ostentationis. Itaque apertum salinum artifex paravit non ut sal conderatur servareturque, sed ut divitiae palam ostenderentur.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Suspicor causam praebendi salis in salinis tegumento carentibus non solum ostentationem diuitiae luxuriaeque fuisse, nam etiam in mensa pauperum sal splendebat candidissimus in salinis apertis. Antiquitus illud Cynici dictum est, cui diuite quodam Macedone, nomine Cratero, magnopere precante ut ad se ille proficisceretur lauto splendidoque quotidie excipiendus conuiuio: "At malo –respondit– salem Athenis lingere quam apud Craterum frui magnifice structa mensa". Id quod de suo tempore quoque expressit Flaccus his uerbis: "Viuitur paruo bene cui paternum/ Splendet in mensa tenui salinum". Quin alio loco: "Modo sit mihi mensa tripes et/ Concha salis puri".

      Eliminar